# Zeteticorum libri quinque 3-5

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/3-5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/3-5

ZETETICVM II. Inuenire numero duo quadrato aequalia duobus aliis datis quadratis. Sint datâ numero B quadratum & D quadratum. Oportet inuenire alia duo quadrata his aequalia. Intelligitor B basis trianguli rectanguli, D perpendiculum, atque adeo quadratum hypotenusae aequale B quadrato, plùs D quadrato, & sit illa hypotenusa Z, latus rationale, irrationaleue. Et exponatur aliud triangulum quodcumque rectangulum numero cujus hypotenusa X, basis F, perpendiculum G. Et ab iis duobus constituatur tertium triangulum rectangulum viâ synereseos diereseosue, per ea quae exposita sunt in notis. Erit per primam methodum hypotenusa similis Z in X, perpendiculum simile B in G, *D in F, basis similis B in F, =D in G. Per secundam hypotenusa erit similis Z in X, perpendiculum B in G, =D in F, basis B in F, – D in G. Et plana omnia similia lateriEbtis * l in bus efficti trianguli adplicentur ad X. Stante igitur Z hypotenusa sit basis IGV st in B ir perpendiculum 3–D in FC, per primam methodum.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
