# Zeteticorum libri quinque 7-3

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/7-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/7-3

Sit summa laterum 12. Differentia Quadratorum. 96. Differentia laterum fit, 8, ideóque latus majus est 10, Minus 2. ZETETICVM IX. Dato Rectangulo sub lateribus, & differentiâ quadratorum inuenire latera. Sit datum B planum, rectangulum sub lateribus. Datum quoque D planum, differentia quadratorum. Oportet inuenire latera. Adgregatum quadratorum esto A planum. Quadratum igitur summae laterum erit A planum, plus B plano bis. Differentiae vero, A planum, minùs B plano bis. Summa autem laterum ducta in differentiam facit differentiam quadratorum. Quare quadratum summae laterum ductum in quadratum differentiae faciet differentiam quadratorum ductam in se. Itaque A planoplanum, minùs B planoplano 4 aequabitur D planoplano. Et ordinando, A planoplanum aequabitur D planoplano, plùs B planoplano 4. Porrò dato adgregato quadratorum & eorum differentiâ vel sub lateribus rectangulo dantur latera. Dato igitur Rectangulo sub lateribus, & differentiâ quadratorum dantur latera. Enimuerò quadratum abs differentiâ quadratorum adiunctum quadrato dupli rectanguli aequale est quadrato adgregati quadratorum. 1Q aequatur. 10816. Sit B planum 20. D planum 96. A planum IN

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
