# Zeteticorum libri quinque 9-2

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/9-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/9-2

ZETETICVM XVIII. Datâ summâ laterum & summâ Cuborum distinguere latera. Sit data B, summa laterum, D solidum vero, summa Cuborum. Oportet distinguere latera. Differentia laterum esto E. Ergo B= E est duplum lateris maioris, B–E duplum lateris minoris. Summa itaque Cuborum est B Cubus 2– B in E quadratum 6. aequalis consequenter D solido 8. 1 clidum 4– Quare 3 –B cub. ę aequatur E quadrato. Dati autem quadrati datur latus, & datâ summâ laterum & differentia eoremdem dantur latera. Datâ igitur summâ laterum & summâ Cuborum dantur latera. Enimuerò summa Cuborum quadrupla, minùs Cubo summae laterum, si adplicetur ad triplum summae laterum, orietur quadratum dfferentiae laterum. Sit BIO, D selidum 370. EIN, IQ aequatur 16. ZETETICVM, XIX. Datâ differentiâ laterum, & differentiâ Cuborum inuenire latera. Sit datâ B differentia laterum, & datum quoque D solidum, differentia Cuborum. Oportet inuenire latera. Rectangulum sub lateribus esto A planum. Et vero adparet ex Genesi Cubi si à differentiâ Cuborum auferatur Cubus differentiae laterum, relinqui triplum solidum quod fit à differentiâ laterum in Rectangulum sub lateribus. Itaque D soD solidum lidum, minùs B Cubo, aequabitur A plano ter in B & omnibus per 3 diuisis) B cub C aequatur A plano. Dato autem Rectangulo sub lateribus, & differentiâ laterum, dantur latera. Datâ igitur differentiâ laterum, & differentiâ Cuborum inueniuntur latera. Enimuerò differentia Cuborum à lateribus, multata Cubo differentiae laterum, si adplicetur ad triplum ipsius differentiae laterum, quod inde oritur planum, Rectangulum est sub lateribus. Sit B 4. D solidum 316. A planum sit 21. Rectangulum sub lateribus 7 & 3. Quod si ex differentiâ Cuborum, & Rectangulo inquireretur de differentiâ laterum. Vt si innotesceret A planum esse F planum at de B quaestio esset, sit illa A. Ita procederet aequalitas. A Cubus – F plano ter in A, aequatur D solido. Id est Cubus differentiae laterum plus solido triplo à rectangulo sub lateribus in differentiam laterum aequatur differentiae Cuborum. Quod animaduertisse fuit operepraecium.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
