Latin
ZETETICVM
François Viète, Zeteticorum libri quinque 9-3
Unproofread scanNot analysed yet
ZETETICVM XX. Rursus quoque Dato adgregato laterum &adgregato Cuborum inuenire latera. Sit datum G adgregatum laterum, &datum quoque D solidum, adgregatum Cuborum. Oportet inuenire latera. Esto A planum Rectangulum sub lateribus. Et verò adparet ex Genesi Cubi, si à Cubo adgregati laterum subducatur adgregatum Cuborum, relinqui triplum solidum quod fit ab adgregato laterum in rectangulum sub lateribus. Itaque G cubus D solido Taequabitur A plano. Dato autem Rectangulo sub lateribus &adgregato laterum dantur latera. Dato igitur adgregato laterum &adgregato Cuborum inueniuntur latera. Enimuero Cubus adgregati laterum, multatus adgregato Cuborum, si adplicetur ad triplum ipsius adgregati laterum, quod inde oritur planum, R ectangulum est sub lateribus. Sit G 10. D solidum 370. A planum fit 21, Rectangulum sub lateribus 7 &3. Quod si ex adgregato Cuborum &Rectangulo inquireretur de adgregato laterum, vt si innotesceret A planum esse B planum, at de G esset quaestio, sit illud A ita procederet aequalitas A Cubus –B plano ter in A aequatur D solido. Id est, Cubus adgregati laterum minùs solido triplo à Rectangulo sub lateribus in adgregatum laterum aequatur adgregato Cuborum. Quod animaduertisse operepraecium fuit.