# Zeteticorum libri quinque 9-3

François Viète, Zeteticorum libri quinque, ZETETICVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/9-3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/francois-viete/zeteticorum-libri-quinque/9-3

ZETETICVM XX. Rursus quoque Dato adgregato laterum & adgregato Cuborum inuenire latera. Sit datum G adgregatum laterum, & datum quoque D solidum, adgregatum Cuborum. Oportet inuenire latera. Esto A planum Rectangulum sub lateribus. Et verò adparet ex Genesi Cubi, si à Cubo adgregati laterum subducatur adgregatum Cuborum, relinqui triplum solidum quod fit ab adgregato laterum in rectangulum sub lateribus. Itaque G cubus D solido Taequabitur A plano. Dato autem Rectangulo sub lateribus & adgregato laterum dantur latera. Dato igitur adgregato laterum & adgregato Cuborum inueniuntur latera. Enimuero Cubus adgregati laterum, multatus adgregato Cuborum, si adplicetur ad triplum ipsius adgregati laterum, quod inde oritur planum, R ectangulum est sub lateribus. Sit G 10. D solidum 370. A planum fit 21, Rectangulum sub lateribus 7 & 3. Quod si ex adgregato Cuborum & Rectangulo inquireretur de adgregato laterum, vt si innotesceret A planum esse B planum, at de G esset quaestio, sit illud A ita procederet aequalitas A Cubus – B plano ter in A aequatur D solido. Id est, Cubus adgregati laterum minùs solido triplo à Rectangulo sub lateribus in adgregatum laterum aequatur adgregato Cuborum. Quod animaduertisse operepraecium fuit.

---

François Viète, Zeteticorum libri quinque. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Zeteticorum_libri_quinque.
