# Ad optimates Polonos admonitio 110-118

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio, 110 to 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/110

Non solum autem argumenta in ipso magni et liberalis animi, sed pietatis, iustitiae, multarumque clarissimarum dotum elucent. Quale illud indicium futuri boni principis, quod alienus a ludis et iocis, scurras et mimos contemnit: calumniis non patet improborum: ad venena delatorum et obtrectatorum aures penitus occlusit. Intelligit non decere tanti regni Principem delinimenta sensuum et illecebras quaerere; sed quo pacto regnum, a sapientissimo iustissimoque patre per manus acceptum sapienter et iuste gubernet. Itaque non dat operam, iis, a quibus deterior fiat, sed frequenter audit sapientiae doctrinarumque professores: saepe conversatur cum studiosis armorum, peritisque militiae. Prudentiam undique, magnum stabilimentum imperantium, conquirit; quo se dignum patre, dignum Senatu, dignum nobilitate, dignum opinione omnium praebeat. Quanquam gravissimam iacturam vestra Respublica patietur, quum Rex ille optimus et sanctissimus plenus anis et gloria rerum gestarum, decedens ab humanis in coelum subvehetur, ascriptusque concilio Divorum consecrabitur: quod optamus in sera tempora protrahatur: semper enim immature decedet vestrae Reipublicae quandocunque decesserit; tamen haud mediocriter solabitur dolorem vestrum, quod filium summae spei, paternisque vestigiis incedentem, et sese componentem ad exemplar veri, iustique principis, reliquerit vobis regni successorem. Quum igitur et authoritas tanta sit in optimatibus, quanta universitas nobilium esse voluit, et reges nihil de Republica decernant, nisi ex sententia Senatus; vos duntaxat optimates censui de vestris communibus commodis alloquendos. Sed dicet quispiam ingeniosus homo et acutus: Nullum vides principis errorem: nullam culpam Senatus: non contumaciam nobilitatis: regnum neque seditionibus agitari, neque vexari hostium incursionibus, sed omnia quieta esse domi et foris; quid repente accidit mali, quod te peregrinum offendat, ut tantopere sollicitus esse videare de aliena republica? Ut primum autem ad illud respondeam, quod de alienigena obiicitur; non debet quenquam offendere, si quis vel ab extremis terrae partibus quippiam animo iuvandi res vestras in memoriam vobis revocet: magis habenda est illi gratia, quod voluit prodesse.

---

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-polonos.xml.
