# Ad optimates Polonos admonitio 119-129

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio, 119 to 129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/119

Nam in vestra situm est potestate, admonitionem eius vel sequi, vel non admittere. Tametsi consilia quidem non perinde probantur a sapientioribus eorum causam, qui ea dixerunt, atque propter suam ipsorum gravitatem, a quocunque authore profecta sint. Nec Mosem virum sanctum, et plenum Deo ferunt erubuisse, quaedam, ex sententia Ietro, quamquam soceri sui, sed profani dogmatis, in civili ordinatione instituere. Dies profecto me deficiet, si velim commemorare, aut quibus res feliciter successit inventis externorum hominum, aut qui freti sua prudentia, in profundum miseriarium praecipitati sunt. Ego vero tantum abest, ut postulem meis admonitionibus dari locum, ut quacunque viam elegeritis, quae salutaris huic regno futura sit, desiderio meo satisfactum esse credam. Nihil enim aliud a me agitur, nisi ut res vestrae diu sint incolumes et fortunatae: ac me semper iuvabit conscientia, neque fidei, neque amori, neque officio, neque consuetudini meae defuisse. Expedita causa mea. Nunc ad alteram partem reprehensionis respondeo. Si quicquam infra Lunae circulum stabile aut aeternum haberi posset, non modo faverem quietis rebus vestris; sed etiam ducerem esse votis omnibus a superis exoptandum, ut vobis aeternum hac pacis et otii profunda iucunditate perfrui liceret: cernimus autem magnas rerum vicissitudines, mutationes inopinatas, et quae credebantur nulla vi posse labefactari, puncto temporis fuisse convulsa. Proinde si quid coniectura possumus in futurum prospicere, vereor equidem hoc statu rerum vestrarum, hac animorum affectione, praesertim, quum praepotens acerrimusque hostis et infestus ardeat incredibili cupiditate subigendi totius orbis Christiani, nunc accesione Hungariae terribilior et propinquior, et ad inferendam vobis iniuriam factus opportunior; vereor, inquam, ne qua calamitas in vestram Rempublicam invehatur. Sunt autem propemodum infinitae causae mutationum, quibus otium disturbatur: easque recensere omnes operosum est, nec ad instituti nostri rationem pertinere iudico: nolo etiam videri me fuisse nimis curiosum in perscrutandis aliorum archanis.

---

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-polonos.xml.
