# Ad optimates Polonos admonitio 43-50

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio, 43 to 50. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/43
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/43

Unam ipsi gentem arbitrantur, quae licet ex variis collecta nationibus, eorum tamen impios ritus vanitatemque superstitionum complexa est. Non expendunt genus hominum, sed mores: nec unde originem ducant, sed quantum ingenio, consilio, manu valeant. Iam cum disciplina militari bellicisque laudibus et ipsa charitas, quum a nobis male observaretur, ad barbaros profugit, eaque parte cecidimus, qua debuimus esse invicti. Verum ita sit ut vultis: ipsi, ut sunt barbari, desipiunt: utinam sine malo nostro desipiant. Hic nolo diutius immorari, ne quidam exprobratam esse culpam sibi doleant, neve rem aliam agere videar. Quid autem alii sentiant, ipsi viderint: me certe optimis rationibus, non falsis opinionibus nixum, primum Christiana charitas, deinde multae non leves causae necessitudinis, quae mihi olim intercesserunt cum quibusdam vestri ordinis, impellunt, quo rebus vestris consultum esse velim. Neque praetermittendum est illud, quod apud plerosque magni momenti est, quorum mentes magnopere occupantur in ambitione et gloria rerum humanarum, qui decora maiorum suae nationis, propriae laudi vendicant, licet ab eorum vestigiis longissime aberrent. Ex gente linguaque Sclavinorum (sic enim appellantur ab antiquis scriptoribus) quae soli amplitudine quamlibet aliam nationem longissimo intervallo superat: siquidem continua patet ab Oceano Hyperboreo ad mare Adriaticum, ab Albi fluvio ad Pontum, innumeras complexa provincias: praeterquam id terrarum, quod Hungari Scythica gens et in extremo latere Valachi oriundi a Romanis, Pannoniam videlicet inferiorem, Daciam, Iazigesque Metanastas occupaverunt: ex illa inquam gente, quae plurimis suis regibus et Dynastis gloriabatur, cuius res gestae per orbem celebrantur, quae terrori finitimis populis erat; nunc miserabiliter, varieque distracta, pars his, pars aliis dominis paret, praeter gentem Polonam (nam de Boemis et Roxolanis nihil nunc dicam) quae moderato mansuetoque Regum imperio regitur: ipsa quoque avita libertate fungitur magis ad obsequium, quam ad contumaciam aut ad libidinem.

---

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-polonos.xml.
