# Ad optimates Polonos admonitio 59-68

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio, 59 to 68. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/59

Nam proponant sibi necesse est, dum tueri hoc nomen optimatum in defendenda fama bonorum, communibusque commodis volunt; ne quid privatis studiis de opera publica detrahatur: saepe in gravissimis fluctibus sibi gubernandam esse Rempublicam saepe tenendum clavum in atrocissimis tempestatibus: sapa fortissime occurrendum seditionibus popularium: saepe coniiciendas esse suas spes omnes in flammam concitatae multitudinis, ac prope quotidie invidiam esse pro Republica subeundam. Nunquam enim deerunt in Republica improbi, audaces, factiosi, perniciosi cives, qui rebus novis studentes, turbare quietem bonorum et statum Reipublicae conabuntur. Horum sceleratam audaciam, pestiferosque conatus, non alia vi magis, quam virtute, consilio, magnitudine animi repressis. Hoc etiam statuant optimates apud se cunctis sibi voluptatibus interdictum: agendi, laborandi, vigilandi, nullam intermissionem concessam esse: ut quum ipsi in negotiis, laboribus, excubiis fuerint, tum demum otium, quies, securitas populo, esse parta videantur. Porro ut haec omnia singularem prudentiam, assiduamque curam et cogitationem flagitant; ita quidem nihil actum esse domi videbitur, nisi parem solertiam animique robur ad cognoscendas res externas attulerint. Est enim eximiae sapientiae, summique consilii providere, ne quid extrinsecus detrimenti Respublica patiatur. Non parum interest gubernantium Rempublicam nosse aliorum formam regnorum: quas vires habeant: quibus polleant opibus: quibus amicitiis nitantur: et quae magis vel ad odia, vel a simultates inclinent. Hoc autem operaepretium est, ante omnia prospicere, et omnis eo vis atque ratio animi et ingenii conferenda; est ut explorentur mentes finitimorum, vel publicorum hostium, vel dubiorum amicorum, quid cogitent, quid sperent, quid moliantur. Quarum rerum ignoratione saepenumero contingit, magnas rebus publicis inferri calamitates: alioqui si nullis addiciantur incommodis, id non arrognet suae providentiae: caeterum tribuant felicitati, ac stupiditatem suam damnent. Memini equidem huiuscemodi negligentia bis in Hungaria maximam cladem accidisse: semel sub Ludovico rege, qui eodem praelio et ipse extinctus est, et omnes vires ac spes Hungarorum conciderunt.

---

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-polonos.xml.
