# Ad optimates Polonos admonitio 77-83

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio, 77 to 83. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/77

Exposui quam brevissime potui, qui sint optimates. Nunc accipite quae causae me compulerint, non ad reges, non ad universum nobilitatem, sed tantum ad vos verba facere. Equidem si qua ingens intra fines regni vestri tempestas expectaretur, si certamen atrox, aut grave periculum Reipublicae immineret, ad quod propulsandum opus esset magna audacia, singularique virtute, si de omnium capite, libertate, fortunis dimicandum esset; putarem omnem orationem ad ipsum nobilitatis ordinem esse convertendam: tentarem omnes aditus: experirer vim omnem huius facultatis in dicendo, si quam modo nacti sumus: proponerem maiorum res gestas, illustremque gloriam et pervagatam, quorum virtute regnum hoc ex parvis initiis in istam amplitudinem crevit; ut eorum vestigiis insistentes, memoriam sui nominis non dicam ab oblivione vindicarent, sed propagatam egregiis factis in posteros commendarent aeternitati: admonerem charitatis patriae, quae vincit omnes alias charitates, nec debet apud gratos ea quicquam esse antiquius: cohortarer ad eius propugnationem: incitarem eorum animos, ut concurrerent alacres ad flammam communis incendii restinguendam: rogarem, ut in perpetuum dignitati consulerent, libertatemque tuerentur; qua amissa, omnes reliquae iucunditates intereunt: contenderem denique precibus, ut liberos ab aerumnis et servitute, pudicitiam uxorum a turpitudine, domos et sanctissima templa a conflagratione, universam patriam a vexatione, pernicie, ruina, excidio defenderent. His et aliis huiuscemodi nobilitatem alloquerer, si causa, ut dixi, postularet, flagitaret necessitas, tempori et moribus, eorum conveniret. Sed nimirum hoc quoque supervacuum foret, quasi calcar addere sponte incitatis ad cursum. Nam quanto semper hic ordo flagravit armorum libertatisque retinendae studio, non obscurum est: ac mihi quidem videtur ad bellicam laudem et libertatem esse natus. Nec sane video, quo alioqui pacto, non dicam dignitatem hanc, sed spiritum et vitam, tam diuturnis temporibus circumfusi pene undique magnis hostibus, saepe etiam graviter oppugnati, retinere potuissetis.

---

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-polonos.xml.
