# Ad optimates Polonos admonitio 84-91

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio, 84 to 91. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/84
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/ad-optimates-polonos-admonitio/84

Alia quidem regna, vel montes asperi, vel circumiectarum silvarum densitas, vel praeruptae pręcipitium fluviorum crepidines, vel difficiles angustique aditus, vel munitae urbes ab hostili vexatione defendunt. Vos vero agentes in campis patentibus, ac omni ex parte perviis, nullis praeterea munitionibus, nec natura, nec opere instructos vallatosque, et idcirco expositos ad externam iniuriam; quid aliud texisset per tot annos in vestris sedibus inviolatos florentesque, nisi gloria militaris, et virtus a maioribus per manus accepta? Etenim cum metu sevitutis atque ignominiae, tum laudis cupiditate saepe incredibili consensione huius ordinis animoque fortissimo itum est obviam iniuriae, hostium impetus repulsi, virtute facta est barbarorum audacia. Id sane magno quoque argumento est, non degenerasse vestros nobiles a maioribus; quum communi gentis decreto Polonis interdictum fit in universum, bellis externis, ut praesentes patriae opitulentur, si quando continget eam laborare urgerique ab hoste, cuius salus quibuslibet aliis rationibus anteferri debet: multi tamen ex nobilitate, non ferentes ignari otii longiora taedia, clam se domo subducunt: ac ubi senserint moveri arma, licet longissime absint, eo convolant, ut aliquo memorabili facinore nomen suum reddant illustrius. His ego de causis alloquendam nobilitatem universam non iudicavi, praesertim, quod ipsi civiles controversias et Reipublicae procurationem dicuntur optimatibus permisisse. Iam venio ad alteram partem consilii mei declarandam. In primis autem considerare debemus primam huius regni constitutionem, quanta aequitate fundatum, quam sanctissimis legibus communitum fit, nec propendens ad dominationem, nec habens quicquam affine impotentiae libidinique tyrannidis. Ac optima quidem ratione provisum fuit a vestris maioribus, quum ornassent regiam amplitudinem clarissimis insignibus, quibus digni veneratione plurimum inter proceres eminerent, authoritatem et dignitatem regiam egregie tuerentur; ut potestas deliberandi de Republica penes Senatum, qui legitur, ex optimatibus, reges, praesides, et authores legum et iudiciorum essent.

---

Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-polonos.xml.
