Latin
92 to 101
Franjo Trankvil Andreis, Ad optimates Polonos admonitio 92-101
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam in consultationibus, ubi deliberatur a plurimis, qui se profitentur communium commodorum defensores, raro quidem accidit, quin eventus salutares consequantur. Nam pravitas et imbecille iudicium paucorum, quando eos contingit aberrare a formula recti officii, bonitate plurium, et gravitate consilii corrigitur. Satis autem vel ex eo iudicare possumus, vestros quidem maiores multum sapientiae praestitisse, quod in longa tempora, etsi mutationes rerum humanarum paterentur, in sempiternum incolumitati suae prospexerint, nec integram regibus potestatem permittendo, nec abrogando regiam authoritatem: nam quibus regibus licet facere quod concupierint; eorum pauci refrenare cupiditates, modumque rebus adhibere potuerunt: quia genus humanum proclivius est ad nequitiam: et authore Comico Poeta, deteriores licentia sumus. Quocirca Rex Spartanorum Theopompus, quum animadvertisset plerosque reges peccandi licentia factos improbiores, primum in flagitia, deinde in caedes prorupisse, ac eam ob rem alios eiectos, alios trucidatos a popularibus, ut ipse liberis diuturnius regnum relinqueret, diminuit potestatem regiam, creatis Ephoris, cuius magistratus erat ius intercedendi regiae impotentiae. Tum demum aequalibus se res habent, et is Reipublicae status non facile convellitur, in qua certatur inter populares modestia, legesque omnibus ex aequo imperant. Enimvero solutum legibus principem, quis non metuat? quem autem metuit, non oderit? Ubi hae perturbationes multorum procreatrices malorum dominantur; exulet benevolentia, fides, et virtus deserantur necesse est. Nullo autem firmiore vinculo Principis et popularium voluntates glutinantur, haerentque inter se diu summa cum salute ac dignitate Reipublicae quam illorum amore et observantia in Principem, huius vicissim in illos indulgentia et aequitate. Quae cuncta vobis rara felicitate video accidisse. Is enim Princeps dono quodam providentiae huic regno datus est; quo neque meliorem, neque sanctiorem, neque cui fortuna indulgentius magnis in rebus aspiraret, nemo sanae mentis, ne optare quidem a diis immortalibus possit.