# Dialogus philosophandumne sit 15-23

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit, 15 to 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/15
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/15

Quanquam praecipui medicorum constanter affirmant, foetum augeri per annexum vmbilici transmissoque a pectore atque pulmone per venas et arterias aere quasi per infundibula canalesque: atque eo penetrante per saepta secundae, vegetari pariter atque spirare, quod plane cognosci non potest ex sectionibus Anatomiacis. Quamuis enim cibatur infans per insertionem vmbilici, quasi radicem in vterum agentis: quippe fistulosum est, aptumque ad sugendum subtilius alimentum. Caetera quidem obuolutus membrana sic iacet, vt nullae venae, arteriaeque, non dicam ad os, sed ne ad vllam quidem partem corporis pertingere queant. Apparet autem laxos liberosque meatus esse debere, per quos recaepto puriore aere inspiratio et respiratio per os fiat. Siquidem compertum est vel acino vuae passae, vel alia re minima intra epiglotim in arteriam incidente, et ob id intercluso spiritu, fuisse suffocatos homines. Constat igitur ex praedictis diuersas esse res numeroque differentes potentiam animalem et vegetabilem atque in vno animante vtramque inesse. Proinde si duabus animabus bruta animalia dotauit natura, vt altera praestarent plantis, Cur non credimus homini perfectissimo in terris animali ea parte, qua bestiis antecellit, ac propius ad deum accaedit, qua sola inquam homo dici potest, ac deus quidam inter caeteras animantes, mentem procreatricem rationis et intellectus, non eductam de potentia materiae, sed diuinitus datam accessisse ad compositionem animalis rationalis tertiam partem, quae reliquis partibus quasi princeps praeesset atque moderaretur. Neque verissimile est, mentem, cuius actiones nullam communionem habent cum actionibus corporis, idem esse cum altrice sensitivaque anima: quae naturam corporum sequuntur, vnde ipsae manarunt. Idcirco determinare oportet, solam mentem esse diuinam atque aliunde accedere, Quum autem abstracta sit a materia necesse est a deo veniat vel per creationem, vel inspirationem, vel alio modo, vt melius ipsi deo visum fuit, Num te non afficit haec ratio?

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-philos.xml.
