Latin
17 to 22
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit 17-22
Unproofread scanNot analysed yet
Hic me plura dicere parantem interpellauit: Multa inquit grauiter, multa etiam praeclare collegisti, illud autem minime consentaneum rationi videtur, quod arbitraris nos tantum ex libris institui ad cultum pietatis et iusticiae, quasi libri continentes praecepta sapientiae cecidissent e caelo, nec essent ab hominibus perscripti. Quaero igitur diuinitus ne homines eam doctrinam sancte pieque viuendi acceperunt, an per semetipsos (vt credere par est) inuenerunt excolueruntque? Procul dubio inquam tribuenda est origo et incrementa eiusce rei hominibus propter animae vim quandam in excogitando perficiendoque diuinam: quam summa dei optimi benignitate idoneam ad omne genus virtutis inueniendum, tractandum, ediscendum accepimus. Quid igitur obstat inquit quo minus degere iuste sancteque possimus absque cognitione literarum, quandoquidem iusticiae semina habemus in natura insita? Sane plurimum: nam quomodo iusticia vteris si quid sit iusticia nescias, neque iusti teneas definitionem? quod vt multis voluminibus explicatur, ita non discitur sine multo labore. Nonne ridiculus apparebit, si quis e vulgo, qui nunquam antea tibiam inflasset, conferri tamen cum Ismenia canendo tibiis velit? omnino inquit. Sic inquam de aliis artibus et scientiis iudicare oportet? nemini eas diuinitus contingere, sed quaerendas esse magno studio: atque in iis excellere, nisi quis longissima spacia aetatis collocauerit, haud cuique mortalium concessum est. Proditum est multorum literis Themistoclem virum alioqui singularem et olim in Atheniensi Republica principem palam confessum esse, nescire se lyra canere, Quod si huic excellentissimo viro, in quo multae praeclarae artes elucebant, cuius consilio atque virtute Graecia seruata est, qui non dubitauit iactare, se Rempublicam ex parua posse facere amplissimam et opulentam, si inquam huic contigit, nescire minimam particulam musicae, que aurium dumtaxat oblectamento est, quod in ea se non exercuisset, quid dicam de his, qui inferiores sunt ingenio, alienique a studio literarum? an diuinam illam virtutem, quae sola certam et compendiariam viam nobis ad beatam vitam ostendit quam plaerique mortales summis adiuti opibus ingenii diuturnisque lucubrationibus aegre tandem assequi potuerunt, inertes illi homines abutentes otio atque desidia, non adhibitis doctoribus, tanquam virgula diuina suppeditari sibi gloriabuntur? quae esset aequitas, quum vna eademque cunctis mortalibus et caelestis et terrena origo est. Si virtus ab aliis pararetur maximis laboribus, aliis oscitantibus, et crapulam eructantibus sponte per os incurreret, res longe aliter habet: nam in arduo sita est, ac vallatur vndique locis asperis et praecipitibus: plurimum sane sudandum est, priusquam eo quispiam pertingat, quamuis radices amaras habeat: fert tamen fructus suauissimos: