# Dialogus philosophandumne sit 23-30

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit, 23 to 30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/23

ergo inquit superuacua sunt munera legesque parentis naturae ad vitam sancte honesteque degendam, mortalium animis ab orbe condito infixe? Minime inquam, atque ego existimo facinus inexpiabile committi in accusanda naturae prouidentia: bene nobiscum ageretur, si diuinum eius consilium in creandis rebus singulis disponendisque et conseruandis satis admirari possemus, Istud non quaero inquit, potius id velim probari, cur non licet solo naturae instinctu absque vllis praeceptis secundum virtutem agere? Iam recaeptum est inquam hominumque opinione firmatum animas in corpora delabi nudas et simplices: ac tantum abest, vt aliquod magnum opus suapte vi naturae effingant (quemadmodum narratur de Cyclopum terra, quam dicunt feracem innata bonitate citra omnem cultum et laborem per se ipsam nascentes fructus producere) vt etiam non fari, non ingredi hominem, non quidquam omnino sine aliorum adiumentis posse haud dubium est, omnis in anima scientiae principium a sensu oritur, neque alias temere nisi per aures influit, exceptis Symetriis Geometricis, syderumque cursu et aspectu: hae siquidem artes maxime oculorum sensu percipiuntur. Dum igitur homines palantes et vagi primaeuis illis temporibus, seorsum quisque incertis sedibus per siluas et campos agerent, parum differre a bestiis credebantur, quod sicut illae solum ventrem curarent, de recta quidem institutione viuendi nulla inter eos ratio extaret: sed postquam natura instigante, quae semper ad optima ocultis quibusdam igniculis hortatur, coeperunt habere congressus, miscere colloquia: coetus facere: coepere quoque paulatim etiam feros mores exuere, deinde aedificatis succaessu temporis domiciliis et vrbibus, quasi in vnum corpus coalescere. Tunc tenui quadam specie reipublicae, ac subeunte cura quo pacto et partis iucunde fruerentur, et ab externa iniuria tuti essent. Dicitur eos inuasisse cogitatio honesti simul ac vtilis, idque fuisse initium condendarum legum, excolendique per artes ingenii. In huiusmodi primordiis quaerendi honesti diu vagabantur ambiguis rationibus, aliis atque aliis aliud opinantibus: cum inter se dissiderent, ac alius alium subuerteret.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-philos.xml.
