Latin
55 to 63
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit 55-63
Unproofread scanNot analysed yet
Nunc quid contradicam non habeo prae manibus. Iam ergo inquam confessus es quietem animi non posse simul esse cum perturbationibus in eodem subiecto? Et valde. Ac securitati nullum locum restare obsesso a prauis affectionibus animo? Nec vicissim perturbationibus licere irrumpere in mentem sedatam et tranquillam? id etiam. Deinceps quaerendum est inquam quibus rationibus hi sanentur morbi, et quo pacto reuocetur animus ad tranquillitatem. Porro longe falluntur, qui existimant hoc sibi vel torporem, vel molliciem, ociumue sedentarium esse praestaturum, quasi per desidiam atque socordiam prohiberentur aditu perturbationes, quo minus in animum inuaderent, nec anxietates sequi possent vitam fugientem actiones honestas, marcescentemque pigritia, atque sepultam: quod plane molestum ocium tantumque ad mulieres pertinens aeque animo atque corpori noxium pestiferumque medicamentum est: Vt aquae segnes immotaeque facile computrescunt: ita corpus ommissis exercitamentis, quae bonam valetudinem et vires praestant, haud difficulter in tabem deuoluitur: nulla quidem corporis maior labes existimatur nimia copia ocii, quo et animi quoque vis et acies vehementissime labefactatur et obtunditur, et quasi rubigine quadam obducitur, stuporemque contrahit: haud aliter ac neglectus et incultus ager, qui sentes et spinas noxiasque solet herbas producere. Et mens quidem ita se habet ad perturbationes, vt arx ad hostes: Nam et ab illis facillime irrumpitur in animum stupentem desidiaque corruptum, et ii absque negotio arcem neque custodiis, neque vigiliis munitam occupant. Iam plane inquit intelligo te dicturum remedia compescendis perturbationibus a philosophia petenda esse. Tum ego, recte tu quidem iudicas, neque aliunde queri oportere ne tu ipse quidem inficiaberis: quippe ridiculus haberetur, si quis aedificaturus domum a sutrina peteret adiumenta, non autem ab architectura, quae propria est illius, facultatis. Nemo autem dubitat, qui vel modice literas attigit, philosophiae munus praecipue versari circa iustum et iniustum, quorum vsus pertinet partim ad eos qui vtuntur philosophia, partim vero per administrationem ad alios, De his, vt res postulabit expediam quam breuissime: nam minute simul et exacte singula persequi, non est huius neque loci, neque temporis: atque illud etiam praemittendum est, quia cognitio iustitiae vindicat animum ab anxietatibus, quae illum ob ignorationem, quemadmodum vultures Titii iecur exedunt atque depascunt.