Latin
55 to 60
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit 55-2-60
Unproofread scanNot analysed yet
Qui fit igitur inquit, vt probitas iaceat in sordibus, et innocentiae nusquam tutus locus sit? quotusquisque principum fauens honestati virtutem prouehit, vti palam inclaresceret? Sed neque conuiuiis adhibent, neque cubiculo dignantur, abhorrentes ab ea tanquam a peste presentanea. Mimis autem et scurris, et citharedis nulla pars aedium vacat: delatores et obtrectatores in ipsa adyta irrumpunt. Quam venales magistratus in ciuitatibus, quam rapaces praefectos ad prouincias mitti videbis: ab his opulentos diripi, pauperes ab illis opprimi, omnia fieri improbe et scelerate, sacraque et profana misceri sursum et deorsum. Qui aurium inquam atque aliarum partium pruritu capiuntur, his frustra, praeferendo virtutem occines. Quos etiam vesana cupido, aliena per iniuriam ocupandi vrget, importune ad honestatem hortabere. Si opus est pecunia ad classem instruendam exercitusque comparandos: Num probi hominis in eius conquisitione vtenur opera, quem citius de vita quam de officio deduces? an potius eorum, qui per acerbitatem exigendis vectigalibus inueniendisque nouis subinde formulis ditando fisco per sanguinem subditorum et externorum summi habentur artifices? Idem genus hominum ad alia huiusmodi negotia quasi lues pestilens immittitur: pauci nimirum hac aetate principes honesta plures vtilia sibi quaerunt. Quapropter raro vel a domesticis vel externis tumultibus quiescunt, Erinny quadam perturbante atque conuellente cogitationes eorum et progressus propter iniustitiam. Quonam ergo inquit iustitia ab hominibus secessit? Nempe a Saturni temporibus cum migrasset in caelum ad patrias sedes, nondum rediit neque redituram esse hoc rerum statu censeo. Quid igitur inquit dicemus prouidentia regi mundum absque iustitia? Intuendum est inquam, quia duabus tanquam naturis constamus, anima et corpore: animae quidem Deum agere curam, vt quae ab ipso profecta est, eiusque similima ratione et immortalitate: corporis vero, vtpote rei vilis et momentaneae gubernationem iniunxisse ministris, siue caelum id sit, siue stellae: siue fatum, fortunamue libet appellare.