Latin
6 to 14
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit 6-14
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil autem prohibet inquit quaedam intellectu pariter ac visu compraehendi, velut in mathematicis disciplinis cernitur. Memorant inquam aucupes, quum quispiam immineret nido perdicum, matrem timentem filiis, ne opprimerentur, vsam miro quodam astu: primum quasi elumbem cecidisse non procul a pedibus aucupis, illo persequente, vt mox capturus videretur, idem saepius eam fecisse: tandem postquam longissime persequutorem a nido seduxerat, in diuersum strenue auolasse. Sic tu propositis nouis questionibus moliris abducere me a victoria, quam propemodum in manibus habeo. Propositum fuit, philosophandum ne sit, interposuisti quaestiones de anima, et rursus alias scaturientes ex oratione induces, Quibus tractandis et explicandis multi non solum dies, sed menses et anni consumerentur, Idcirco differamus haec in aliud tempus oportunius, et reuocemus orationem ad incaeptam disputationem de anima. Tum ille, perge igitur tuo arbitratu. Conuenit, inquam, inter omnes animam vegetatiuam, vt in plantis sic in corporibus quoque humanis existere, quia haec augmentum prestare dicitur: attamen neque sensum neque rationem posse appellari, vtroque enim caret ac penitus ab vtroque seiuncta est. Patet quidem cum vegetali non transfundi simul per expulsionem seminis animam sensualem (nam de intellectuali postea dicetur) quum semen nil aliud sit quam excrementum alimenti mutati, nec posse fieri vt actu insit in eo vis sentiendi, sed eam tempore procaedente recipi: Cuius rei veritas aliquot manifestis signis colligitur; sed erimus contenti vnum exposuisse. Tradunt quidem cum infans in utero mouetur, minime autem sentit, atque etiam, quod multo est admirabilius, non viuit animalem vitam. Quonam inquit istud argumento? Quemadmodum animal ex attractione aeris et respiratione viuit, hausto subinde ac reddito spiritu, ita si illi adimas potestatem spirandi, non erit vnde viuat. Quod plane necesse est accidere infanti concluso in matrice vndique obsaepta, quo aer penetrare non valet; tum demum autem spirantem fieri, vbi aeditus in lucem, aerem hauserit.