Latin
7 to 10
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit 7-10
Unproofread scanNot analysed yet
Tum ille, vereor equidem, si meas susceptas viuendi rationes probauero, ne putes tuum institutum vituperari. Omnino inquam si pugnabunt ex diametro: necesse enim est alterum contrariorum vbi constitueris, alterum ruere. Sed tantum abest, vti grauiter id laturus sim, vt etiam quum tantam rem mihi persuaseris, commonstrando lucem quasi in tenebris, et ex obliquis perplexisque ambagibus deducendo amicum in rectam et planam viam, sim accommodaturus omnes meas viuendi rationes ad tuas. Sed missa faciamus haec longa praeludia. Iam rem ipsam aggredere. Quoties inquit huc venio familiariter vtendi tui causa, semper inuenio te libris incubantem: nec satis putas diurnas operas in studiis collocare, maceras te dies et noctes isto labore non absque pernicie valetudinis: Haud secus me quoque imprudentem similis error per imbeciliorem aetatem inuoluerat: agitabar insanis cupiditatibus adipiscendae sapientiae, ac vt verum fatear, inanis cuiusdam gloriolae stulta libidine vexabar. Credebam fretus huiuscemodi praesidio, me celebre nomen summamque authoritatem esse consequuturum: adeo quidem, vt principes consilio meo magnis in rebus tanquam oraculo delphico vterentur. Itaque quo celerius ad optatum finem pertingerem: dederam me inusitatis laboribus: dies noctibus ac diebus noctes euoluendis libris iungebantur: nulla erant quietis interualla, Inquies igitur animus assiduis cogitationibus affixus paulatim succumbere, ac interdum non constare sibi caeperat: pallor quidam lethalis et macies totum corpus occupauerant: et quum adesset certa pernicies animi atque corporis, sapientia quidem necdum in vestibulo apparebat, Quo in discrimine constitutus (eo enim iam ventum erat vt si paulum adhuc immorati fuissemus in illis vanis occupationibus, ne ipsa quidem sapientia, si forte venisset, habuisset quo diuerteret) anceps tamen eram, prosequerer ne susceptum opus, quod tanto studio eram aggressus (adhuc enim aliquem scintillae rationis extabant) an vitae consulerem. Siquidem et timebam leuitatis argui, vetusque illa doctrinarum cupido nondum exoleuerat, et in corporis animique pestiferam tabem procubueram, sed tandem vicit ratio melior: extemplo reuocaui mentem ad meum vetus institutum viuendi, abiectis studiis sapientiae: nec diu post rediit pristinus color et sanguis et animi firmitas: Nihil sane inquam hic esse peccatum video praeclarum prorsus atque diuinum opus summis animi atque ingenii viribus aggrediendo in comparanda sapientia, quam vnusquisque sanae mentis expetere debet. Verum adhibenda fuit moderatio, habendaque ratio corporis, cuius fulturis ipse quoque animus sustentatur. Vix reperies vllam festinationem maturuisse, nullaque scientia, vel tenuium disciplinarum addiscitur citra laborem et sudorem, longissimaque spacia temporis. Quid dicendum de sapientia, quae omnium doctrinarum facultatem, omnem diuini iuris et humani cognitionem complexa est? num credis in eius possesionem quasi per somnum inuadere? At certe non modo non desperandum est, sed potius contendendum pertinaciter, vt voti compotes euadamus: sicut in bello fiducia vincendi initium victoriae est, ita egregia spes in studiis facilem viam praestat ad potiundum optato fructu. Caeterum quo id minore periculo consequi valeamus, eos censeo imitandos, qui sibi proposuerunt arduum quempiam cliuum ascendere: solent autem in altum nitentes subsistere identidem, alioqui defecti potestate spirandi, diruptisque ob continuum laborem ramicibus in medio cursu deficerent. Haud aliter nobis quoque in superandis magnis disciplinarum difficultatibus faciendum arbitror, nunc animum relaxare, nunc intermittere studia, nunc ad eadem redire intermissa oportet, etsi ad summum pertingere non possumus, in secundis tamen aut in tertiis consistere non extremae laudis est.