Latin
72 to 80
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit 72-80
Unproofread scanNot analysed yet
Est autem palam omnibus, non fieri iudicium de recte improbeque factis, tantisper dum corpori sumus alligati: nihil igitur restat, nisi vt credamus rationem ab vnoquoque reposci post mortem, ac iustos quidem manere vitam deorum beatam, iniustos vero supplicia aetherna. Fuerat nobis propositum loqui de philosophia, sed coactus sum respondere ad tuas interrogationes, tametsi nihil decaessimus ab instituta disputatione. Immo quasi consentientes circa bonum philosophiae in arcana et intima philosophia versati sumus, Haec enim pars eius tanto praeclarior est iis, quae de moribus et dicendi ratione tractant: quanto excellentior est vis et magnitudo naturae cuncta feliciter gignentis ingenio inuentisque hominum. Mortales quidem propter particulam diuini luminis mentibus eorum insitam, aemulantur naturam quoad eius fieri potest: Nam eius assequi potentiam vel in minimis ludentem nullae vires humanae quaeunt. Porro quum naturae vnumquodque opus admirandum esse videatur, nosque allicere debeat ad illud contemplandum: Certe in consideratione animae obstupescimus admirantes eius diuinitatem tum in intelligendo, verique perspiciendi subtilitate atque prudentia, tum in ratiocinando, comparandisque similitudinibus, et indagatione rerum abstrusarum. Proinde nullum tempus in occupationibus contemplandae animae intermitti deberet: Nam quum animus in se ipsum conuersus reuoluit caelestem suam originem, ac spacia sui aeterna, Nullae aliae suauitates cum hac voluptate conferri possunt. Quid autem potest esse honestius illa cogitatione, per quam assequimur, ne obliuiscamur nostrae dignitatis, crebroque in caelum suspiciamus anheli expectantes, faelicem reditum ad Deum? Vnde vero maiorem vtilitatem redundare putemus, quam ex virium rationis cognitione, cui tanquam imperatrici natura seruos affectus subiecit, in eiusque posuit potestate? Quae vt Dei quasi simulachrum est, ita nos ab inquinatione sordium rerumque terrenarum concupiscentia dehortando iubet, contemptis fluxis et caducis, quae pertrahunt in interitum, defigere animum in virtute, atque in diuinarum rerum contemplatione totos occupari.