# Dialogus philosophandumne sit 81-92

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit, 81 to 92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-philosophandumne-sit/81

Postquam ab his discessum est, agitati domesticis discordiis ac priuatis commodis intenti, iustitiam in libidinem vertentes, qua praesente cuiusque ciuitatis status consistit, absente disoluitur, imperium et libertatem amiserunt. Quis autem melius instruet ad cultum pietatis philosopho, qui vitam et omnia, quae possidemus, refert accepta Deo? quis grauius hortabitur homines ad pericula, mortemque pro aris, focis, liberis, parentibus, patria subeundam, quam is, qui honestatem vtili anteponit? Hic et fortunae insultus atque varietatem, et iniurias hominum ac temporum, omnes denique casus externos floccifaciet: vtpote qui cunctas res humanas se ipso ducit inferiores, omniaque sua, non in cuiusquam praesidiis, sed in suaipsius virtute collocauit. Tanta quidem reuerentia sapientiae non priuatim modo, sed publice quoque habet, vt nullus mortalium, quantumuis audacia opibusque polleat, possit tamen conferri cum illius authoritate. Accaepimus saepe inter ciues grauiter tumultuatum factis interdum secessionibus. Ceterum interuentu atque adeo conspectu viri sapientis, ciuibus pudore deterritis, cecidisse arma de manibus, restincta seditione, Quod sapientissimus poaeta significanter et graphice descripsit his verbis. Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est. Sedicio, saeuitque animis ignobile vulgus. Iamque faces, et saxa volant, furor arma ministrat. Tum pietate grauem, ac meritis si forte virum quem Conspexere, silent, arrectisque auribus astant. Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus philosophandumne sit. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-philos.xml.
