# Dialogus Sylla 1-16

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 1 to 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/1

CAESAR. IAM EVAsimus in terram, uale Charon; ego ad Plutonem festino. Dii immortales, in quod discrimen adduxerat me fortuna, linter putri carie quasi cribrum fathiscit: undique Palus scaturiebat, iam alluebat poplites, ac posteaquam in ripam impegimus, pęne tota cimba dissiliit. Non ita me rabies aestuantis oceani, non adeo furentes maris Adriatici procellae terruerant. Equidem abhominor hanc tempestatem: nam uereor ne istuc sit omen cuiuspiam infoelicis euentus, qui meum animum curis et perturbationibus exagitet. Sępe solent magnas calamitates quędam ueluti signa antecędere quibus etiam nostra crudelissima cędes significabatur, si dii uoluissent ut longius animo prospiceremus. Cęterum quid attinet aut ueterum malorum recordatione, quorum obliuio saluberrima creditur, tam altum dolorem exasperare? Aut nouis consternari auguriis, quorum fides incerta est? Vtpote quae a temeritate profecta irritis effectis plęrumque uates ipsos deludant. Quod si quid aduersi nostris ceruicibus impendet, satis est tunc miserum esse, quum inuaserit: non etiam longe antequam ulla suspitio appareat metu, ueluti mulierculę, concuti ac (uti aiunt) de gradu deiici. Pręsertim quum fatis eo temporis et loci conpulsus sim, ut neque futura uigore mentis pręcaueri neque casus, si quibus perstringi necesse fuerit, repelli uiribus aut magnitudine animi queant. Adde quod precibus et squallori nullus pateat locus. Qui lachrimis flecti possunt adamantina pectora, siquidem ad inferos ne fama quidem (ut audiuimus uulgo circumferri) misericordiae nomen perduxerit? Quo si forte descenderet, ante solio suo decaederet Pluto, quam reciperetur: adeo regnum hoc nihil mite, nihil benignum amplectitur, sed usque quaque seuitiae Tyrannidis in morem indulget. Iam haec uallis undique rapidissimis fluminibus et uasta palude circumsępta, nullae naues praeter huius senecionis rimosam phasellum haud reuehendis umbris destinatam. Excubat in ostio latrator Cerberus terribilis aspectu, nec minus diligens quam truculentus ianitor, adeo ut ne Mercurii quidem soporifera uirga falleretur; uerisimile est Ditis quoque prouidentia passim dispositos esse custodes qui seditiones atque tumultus, siqui subito exorirentur, compescerent atque comprimerent.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
