# Dialogus Sylla 111-118

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 111 to 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/111
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/111

Caesar. Sylla, quam proxime accędis ad eos qui cribro uaticinantur. SyL. Non sunt hae uanę coniecturę, Caesar, neque sine ueteribus exemplis: te quoque in Graecorum libris, quum Rhodum ad Molonem nauigasses, lectitasse puto plaerumque nobilitatem uel inuidia uel auaritia plębis ciuitatibus eiectam, fere obseruatum est eos maxime qui susceperunt inquilinos aduenas, grauiter seditionibus iactariue Sybaritę receptis Achęis atque Trezeniis, Thurii quoque iisdem Sybaritis: sic Actisseos, Zancleos, Bysantios, Apolloniatos, Syracusanos, Amphipolitas hospites aduenae seditionibus uexarunt, alios etiam patria domo eiecerunt. Nuper uero a nostris militibus Messanę facinus secutis optimates oppido Rhegio, non tamen ultionis expertes, fuerunt expulsi: frustra creditur salus leuitati uulgi etiam in tranquillo, qui Euripo inconstantior est. CAES. Necdum excidit mihi suspitio te restitisse Marianis conatibus tua ipsius causa: haec opinio, nisi me ratione liberaueris, aetherna futura esse. SyL. Quemadmodum gloriam non appetere modesti hominis officium esse arbitror, ita, si sua sponte in pręmium uirtutis et laboris accesserit, negligere superbi est: nec enim aliud post reipublicę commoda restabat quo uulnera iacturamque temporis simul etiam aetatis nostrę consolaremur: quod si passus fuissem tolli meam statuam, dii immortales, in quam infamiam fuissem deuolutus? siquidem agnoscere uiderer aliquod meum flagitium? neque desiderarentur (ingenia enim hominum paratissima sunt ad maledicendum) qui proditionis, alii rapinarum, alii aliorum criminum (prout cuiusque animus est) insimularent. Quod malum ubi uulgi sermonibus increbuisset, haud quaquam innocentia, fide, integritate, nullis bonis artibus, ne testibus quidem ex Iouis tabulis euelli posset: illę primae conceptiones animorum tenacissimę sunt, ac etiam uita functos insequuntur. Quo pacto lucem in tanta ignominia intuerer? quos ego laqueos, quas siccas, quae pręcipitia, quę aconita non mente reuoluerem? Sed omittamus meum dolorem: hanc dedecoris egregiam haereditatem liberis ac nepotibus relinquerem? his gloriarentur minores triumphorum titulis? his posteris ego praelucerem ornamentis qui lumini maiorum perpetuas tenebras offudissem?

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
