Latin
147 to 160
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 147-160
Unproofread scanNot analysed yet
CAES. Ita est ut dicis, Sylla, agnoscimus aliquot uirtutis tuę rudimenta, nunc etiam aspicere Marii errorem incipio: cui non est amplius in animo patrocinari nec enim fas est malefacta cuiusquam defendere, ubi rationem repugnare constiterit. SyL. Sero, Cęsar, incipis oculos aperire, et quasi de longissimo somno expergisci. CAES. At ego non intempestiuum puto, quoties emendare atque in melius uertere licet. Syl. Nullus neque locus, neque tempus, neque rerum status prohibet immutare uoluntatem: caeterum quo pacto caedes, rapinas, iniurias, bonorum reipublicęque ac pęne orbis terrarum uexationes apud inferos, ubi cuncta geruntur alieno imperio, corriges? irrita sunt uota nec surdis auribus principis exaudiuntur: pręmium et supplicia iudicum irrogantur arbitrio. Nunquam recordabare mortalitatis tuae? non ueniebat in mentem fragilitatis et inconstantiae rerum humanarum? non succurrebat Iouis superni tesseras nunquam non recte cadere? an tibi narium putabas affuturum, cuius satelles fędere scelerum ac nefaria societate coniunctus fuisti? At ipse porro nequicquam suos errores deplorat. CAES. Nolim, Sylla, tibi persuadeas me ullius necessitudinis gratia secutum fuisse partes Marianas: uerum quod occupandus ea potissimum uia principatus uidebatur. Ad excitandum uero bellum ciuile sum necessitate compulsus, quum rescindenda magnis uiribus tot impedimenta fuerint: alioquin parricidium esset ciuium sanguine manus commaculare: quos tamen uniuersos praeter capita factionis aduersae incolumes uolui: undique mea uox in Pharsalico praelio circumsonabat, ut ciuibus parceretur: multique iam profligatis omnibus aduersariis, et bellis ciuilibus extinctis mea clementia seruati sunt, quum poenam iure belli meruissent. SyL. Tanti ne fuit istec dominatio, ut per uulnera reipublicę peteretur? CAES. Propter imperium nihil non fas esse, in cęteris uero rebus pietatem colendam arbitror. Quo magis te, Sylla, demiror, qui te ipsum abdicaris a pulcherrimo terrarum imperio magnis a te difficultatibus adepto, et senatus consulto populique auctoritate in perpetuum confirmato. unde multis occasio carpendi tui relicta est. Quidam opinantur abiecti animi fuisse quod te imparem tantę moli senseris, quod tuis humeris sustinere pręgrandis principatus onus non ualueris: alii calumniantur senectute iudicium amisisse: multi etiam mente captum affirmant: mihi uero nescisse litteras uideris, nec ullam rerum pręteritarum memoriam habuisse. Haud alia fere materies bellorum omnium ab orbe condito fuit. Quoties populus Romanus ferociter cum nationibus pro imperio dimicauit, tametsi multis eius possessio futura communis erat? concurrunt gentes inter se regnandi cupidine, fratres in arenam progrediuntur, nati parentes trucidant: ad principatum festinantibus iura legesque nihil officiunt: adhoc tam pręclari conatus nulla nec impietatis nec irreligionis notantur labe: nam quo pacto mortales uocabuntur in calumniam, si huiusmodi affectionibus dii quoque perstringantur, et qui tum facinus arbitrare mutuis odiis inter se dissideant, dolisque in fastigium nitantur? Singulis horis atque momentis inuocamus Iouem optimum Maximum, eique Vota nuncupamus, quod non minus iustus ac beneficus in omne genus hominum, nostraque salus in eius esse tutela existimatur. Atqui ille sanctissimus deorum patrem solio ac diademate per uim spoliauit, ac regno expulit: quod semper timuisse uidetur Saturnus et ipse animi a parricidio non alieni, ut a se potius deuorandos liberos quam educandos in sui detrimentum statuerit.