# Dialogus Sylla 165-176

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 165 to 176. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/165
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/165

SyL. Quid si redeas uictor omnium opinione superata? CAES. Num ideo conquiescent odia malorum? aut inuidia, felicium rerum alumna, conticescet? Vtinam non irritarentur inuidorum animi aliena gloria, et in uirtutem pestiferos gladios non acuerent: siquidem imprimis honestum arbitrantur magnitudinem beneficiorum maxima ingratitudine compensare. Non uenit in mentem Miltiadis atque Themistoclis, libertatis Gręciae propugnatorum, ut hic ob liberatam patriam in exilio, ille uero in uinculis mori coactus sit? Quid praeterea uirtute Coriolani, quid Camilli, quid Aphricani, quid Asiatici fratris Aphricani aut fortius, aut sublimius, aut populo Romano conducibilius fuit? Contra quid magis ingratum ciuitate nostra, quae optimos ciues ac de se bene meritos uariis criminibus in foro atque iudiciis petulantissime proscidit ad iniuste damnauit? Haud aliena mihi quoque merces ab inimicis meis proposita fuerat: qui constituerant, si priuatus redirem postquam utrasque Gallias decennio potestatis Romanorum fecissem, eorum omnium, quae ad splendorem et decus populi Romani gesseram, circumpositis armis in foro rationem publice redderem. Hac in spe prouincias suscipimus administrandas, et cum hostibus confligimus: haec pręmia pro uulneribus totiesque ob rempublicam fuso sanguine referuntur? Sed alius dixerit nolo ductare exercitum, aut aliis pręesse, mihi mediocris in ciuitate degam. Nulla mehercule seruitutis expers conditio futura est, nec tamen nunc connumerabo rapinas libidines, eorumque, qui ius in alios habent, superbam dominationem, atque alia penę infinita, quae domi grauissima perferuntur. omitto etiam quoties aerarii nomine luxuria satraparum et auaritia tuis fortunis explenda sit, illud unicuique luctuosum ac in primis tenuioribus ciuibus funestum est quum gerendum erit bellum; non pro libertate neque ex commodo publico, sed unius libidine atque dementia necesse est nomen dare militiae: deinceps innumeri terra marique labores adeundi subeundaque plurima uitae pericula, quoad unius deliramenta sanguine multorum expientur.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
