Latin
203 to 209
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 203-209
Unproofread scanNot analysed yet
Quippe omnia pessum eunt diuinaque non dignoscuntur ab humanis, nisi his qui magistratus gerunt non solum a ciuibus iniuriam propulsent, et malos ab inferenda prohibeant, uerum etiam si minus incipientes a Lare, tum suis affectibus statuant modum, tum incitatiores cupiditates frenent: quin etiam nisi manus a rapinis, et oculos ab impudico temperauerint aspectu, ad mores potentiorum reliqua multitudo componitur uitamque principis exemplum sibi ac normam uiuendi propositam esse putant. Quod si principes non magis libidinibus regerentur quam regerent libidines et acres suorum uitiorum uindices existerent, profecto non inuaderetur tot prauitatibus genus humanum, labe scelerum passim ueluti contagione serpente ac proxima queque occupante, ut rara membra alicuius ordinis integra relicta sint. Nunc tecum, Caesar, examina utrum uidear repręhensione dignior an laude, siquidem minime peregrinis moribus inquinatus per maiorum decurrendo semitas me ipsum uici, meisque commodis et uoluptatibus peperci, ut ea, quę nostrę reipublicae usui essent, mea potissimum cura, studio, diligentia prospicerentur. Accedebat ratio conseruandae uoluntatis eorum quorum collocati meritis eramus in amplissima dignitate. Hi quum imperium Romanum longe latęque propagassent, inuictum esse (si diis ita uideretur conuenire) uoluerunt: quod nequaquam futurum arbitrabantur si a iustis legitimisque magistratibus ac imperandi uicissitudine ad unius arbitrium summa reipublicę deuolueretur: etenim satis apparebat diuisum iri mentes ciuium et fore ut multas in partes corpus reipublicae scinderetur plęrisque ad culmen regię dominationis aspirantibus. Quis autem alteri caederet in libera ciuitate quum ius omnium commune esset? aut quis tam humili sorte in obscuro est qui se dignum principatu non credat et aliis anteferri non studeat; eo iam impudentię et ambitionis uentum est. Idcirco discordię grauissimę cum acerrimis contentionibus ciuile bellum suscitarent, ac usque adeo cędibus inter se furerent, quoad suis imperatorum uiribus conficerentur imperiumque totius orbis clarissimum omnibus ex paribus quassatum rueret ac penitus extingueretur.