# Dialogus Sylla 24-38

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 24 to 38. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/24

Atqui trucidarunt annis grauem, fama clarum, gentibus admirabilem, unico tantum dispendio, ac nescio quidem an maxima iactura nostrae futurae dignitatis, quod iam pridem animo concupieram, non arripuerim. O spes fallaces, o inanes meas cogitationes, o pestilentem L. Cottae moram: nunc medius inter Cyrum et Alexandrum sederem, pulcherrimo inferis, uel ipsi Diti spectaculo: nam uel pręliorum quibus interfui, uel bellicosarum gentium quas superaui, uel prouinciarum quae mea uirtute in Romanorum potestatem uenerunt, uel tandem numerus occisorum referatur, non dubito quin longe Cyro antecellam, Alexandro saltem par futurus sim. Eximiam Cyri laudem et eam plane solam in monumentis ipsius legeramus quod regnum abstulisset a Medis. Alexandrum autem non inficior res gessisse memorabiles, sed tantae non fuerunt quantas Graecia prędicat. Peculiare ferme quibusdam antiquorum uideo fuisse, aliena eleuare, sua uero in coelum tollere. Caeterum quoniam iniquitas et perfidia improborum et inuidorum hominum ab hoc fastigio deiecit, in proxima regibus tribunalia recipiar. SyL. Pompei, uides hunc qui citato cursu properat, Cęsarem uultu expressit. POMP. Eum ipsum color ac liniamenta referunt, sed nondum plane satis queo dignoscere: tam lacero est et cruento corpore. SyL. Si Cęsar est, nouo te certamini accingas oportet. Pom. Ipse tandem profecto est: non admodum sero pęnas suorum scelerum dedit: nescio quam Monarchiam mente conceperat immensa honorum ambitione et insatiabili cupiditate gloriae quibusdam ueluti furiis agitatus, ut erepta ciuium libertate, profligatis iudiciis, prostrata ac euersa incolumitate reipublicę, nullo denique amicorum aut inimicorum discrimine habito sanctissimam atque pulcherrimam rempublicam in crudelissimam Tyrannidem conuerteret eaque solus per summum nefas potiretur: quo uidelicet summo loco conspicuus absque arbitris magistratus distribueret, prouincias ordinaret, conscriberet exercitus, inferret bella, stupris et adulteriis impune abuteretur, ac ea faceret omnia quę collibuissent. Hic omnes suas cogitationes collocauerat, hanc solam existimabat fęlicitatem, perinde quasi huiusmodi status (ut alię res humanę instabiles ac perbreues sunt) non dicam immortalis, sed futurus esset diuturnus: praesertim quum nullo iure, nullis legibus, nulla pia causa per fortunas, sanguinem, uulnera, caedes multorum istuc peruenisset. Siquidem odia grauiora, tametsi recentibus in malis plaerumque metu se cohibent a uindicta, mox tamen tanquam ex abdito prorumpunt ac in auctorem malorum repente grassantur.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
