# Dialogus Sylla 243-248

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 243 to 248. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/243
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/243

Quę si patribus familias negligenda non sunt et gubernatores magnopere student, ut suam quisque nauim incolumen in portum appellat (interim nullum tempus sine maxima sollicitudine transigitur: caeteris quietem agentibus ductor classis domicilia solis et lunę momenta perpendit: nunc regionum et maris naturas metitur: modo digitis computat quot supersunt dies ad ortum et occasum Orionis atque Succularum, ut cautus impendentes tempestates aliquo defugiat recessu, uel si depręhensus in mari fuerit impauidus pręuisas excipiat et facilius euadat. Hic urit Malea: Symplegades illic formidantur: alibi Sytes et Siculi freti uortices pectus exanimant: ad haec fluctibus inter se concurrentibus uehementer angit Hesperuceras: iam arę sub undis depressę: iam instabiles arenarum cumuli et pręruptę moles in coelum pertingentes, aliaque huiusmodi curis assiduis pensitanda, quibus nauarchi uelut exitialibus colubris impallescunt). quid in magno imperio constituti, quos omnes quarta luna genitos crediderim non secus ad sęse mala attrahentes, ac Cęcias nubes? quantas commotiones, quot aestus, quas tempestates et subitas procellas in magna morum et linguarum dissimilitudine, ambientibus undequaque saeuis et minacibus hostium copiis, non cogitent sibi perferendas? Quod ingens regnum, aut quę respublica potens diu uel externorum bellorum uel domesticarum seditionum fuit immunis? haud quiescit unquam genus humanum, nec statu, quem fors obtulerit, contentum est. Quippe natura mortalium in hoc praua dici et existimari debet, quod in suo quisque negotio hebetior semper nouas res molitur, sperans, si conditionem fortunae mutauerit, successus meliores adepturum. Proinde bis duntaxat a Romanis in tot aetatibus in tanta annorum reuolutione templum Iani clausum est, aliis atque aliis bellis ueluti capitibus Hydrę succrescentibus: quae quum aliquando breui tamen interuallo conquieuissent, ciuilibus discordiis exagitabantur: quod malum intestinum citius uel amplissima imperia quam ullus hostis euertit. Porro quoniam homines procliuiores ad facinora sunt quam ad uirtutes, a quibus facinoribus nullius auctoritate, ne deorum quidem immortalium maiestate deterrentur, quotidie uarii tumultus atque Panici terrores in agris et ciuitatibus compescendi sanandaeque diuersorum scelerum pestes exoriuntur.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
