Latin
257 to 262
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 257-262
Unproofread scanNot analysed yet
SyLLA. Recte ais, o Caesar, quando multa sunt in uita hominum turpiter et calamitose neglecta, emendatione tamen aliqua corrigi possunt: istius autem sceleris, si pręsens occasio negligatur, postea quum tanti ueneni uis continenter uetustate inualescens per capita multorum demanarit, nequicquam recuperandę facultas desiderabitur. At uereor ut omnibus abominantibus ac etiam extimescentibus tuam crudelitatem dicaris non obuiam ire flagitiis et improborum hominum ferociam legibus contundere, uerum plęraque fama circumferetur uel rapacitatis studio, uel inata sęuitia te caedibus in bonos ciues grassari, nec temperaturum ab huiusmodi feritate quoad uel unus supersit cuius uirtus formidolosa uideatur. Qua in spe uiuet populus singulis momentis expectans ad supplicia rapi? applaudent alacres tibi cruento sanguine popularium ac truculentissimae tygridis in morem saeuientis? quinimmo clandestinis imprecationibus deuouebunt et ex singulorum formidine commune odium in tyrannum procreabitur. CAESAR. Oderint dum metuant: quę uis enim extimescenda est quum assistant delectarum cohortium praesidia, fortimissimisque stipatoribus latera circundentur? SyL. Falsus es, Caesar, ac toto (uti ferunt) aberras cęlo: siquidem ad tuendum et conseruandum regni statum nihil esse tam firmum, tam stabile, saepe compertum fuit, neque classes, neque exercitus, neque bellicas machinas, neque cum ingentibus thesauris arces munitissimas, quam est subditorum fauor atque beneuolentia; quę tamen cum plurimis beneficiis, tum uero iustis imperiis, et imprimis obsequio atque facilitate demerenda sunt: nihil aeque pestiferum gubernatoribus urbium arbitramur ac ubi ciuitas percussa metu odio in ipsum principem accenditur: scilicet ullę uires obstabunt quo minus imperio deiiciatur? dehinc extorris amissa patria et domo, si forte cum spiritu euaserit, miseram uitam exigat? certe nullę Dionysio Syracusano deerant opes ad stabiliendam tyrannidem pręter amorem ciuium, quamobrem turpiter eiectus apud alienos in sua calamitosa senectute ludibrio habitus est: nonne Macedones ob superbam dominationem Demetrium in bello deseruerunt? nunquid etiam simili de causa Tarquinius a nostris urbe non fuit exclusus? Caeterum inde facilius connicere licet quam friuolę sint opes tyrannorum, quippe triginta senissimi tyranni non potuerunt Athenis Thrasybulo, ciui exuli, resistere: ac (ut nostra rursus cum externis coniungamus) Romę decemuiris tyrannidem exercentibus haud cunctanter imperium abrogatum est. Quid quidem plęrumque non expectato uniuersorum consensu uel a custodibus in tyrannum irrumpitur, uel uxor iugulat per quietem, uel amicorum liberorumue indignatione, aut spe commodorum et honoris, aut desiderio uindicandę liberatis ex improuiso tyrannicidia conficiantur?