# Dialogus Sylla 271-275

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 271 to 275. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/271
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/271

Porro quum onus ipse solus belli sustineat, quum totus unius humeris exercitus incumbat, fit ut mentem in discipienda mille negocia disperciat. Antequam de acquirenda uictoria consilium ineatur (quoniam leuibus ex causis tumultus in castris et seditiones excitari solent), non tantum erit opereprecium blando alloquio summissaque commilitones oratione compellare, singulorum fidem atque uirtutem extollere, atque in iis dumtaxat demonstrare spes omnes honoris fortunarumque sibi repositas esse, aliis multa dare, omnibus plurima polliceri: uerum etiam accuratissima opera impendenda est (haec autem non ignarus alioqui expertissimo rerum huius modi recenseo, quod hic maxime locus poscere uideatur) ne commeatu prohibitus exercitus fame prius, dehinc lue conficiatur: cuncta enim, quae casus uel necessitas attulerit aduersa, socordiae imperatoris ascribentur: quae si grauiora fuerint quam aequo animo ferri possint, undique concursus a militibus in auctorem certatim fiet illius capite acerbitatem fortunae expiandam arbitrantibus. Iam reliqua consideremus aeque curarum atque trepidationis plena. Omnibus intempesta nocte mortalibus post curas et labores intermissos quam suauissime stertentibus ductor exercitus (nam tuus quoque uates inquit: Principe non dignum est noctem dormire per omnem) interdum cubito innixus multa tristia secum reputat: modo per silentium tabernaculo egressus, ne qua uel proditione uel ignauia excubiarum ab hostibus in castra per uallum aut portas irrumpentibus repente somnolenti milites opprimerentur, circuit omnes plateas, perlustratisque portis castrorum uigiles in soporem incumbentes monet, hortatur, precibus fatigat, diligenter posthac obseruent, nequid per tenebras detrimenti negligentia ipsorum capiat exercitus: nihil non exequitur et in castris mouendis quod uasa conclamata fuerint, et in iis metandis unde nulla necessitate prohiberi queat quominus quum libuerit euadat. In itinere uero per antecursores explorantur hostium aduentus: hi praemittuntur ad angustias, alii ad colles occupandos, alii iubentur in subsidium a tergo sequi.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
