Latin
276 to 277
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 276-277
Unproofread scanNot analysed yet
Interim sollicito de copiis et animis hostium opportune quispiam transfuga adducitur: is secreto interrogatus edocet sigillatim numerum atque ferocitatem aduersariorum, ut prę magnitudine diuisis aciebus ingrediantur: mox nunciatur adesse hostes in propinquo, magno instare impetu, uel pulueris indicio instar crassę nebulę continenter augescentis, ut necessario conferendę sint manus. Tunc repente (ut fit) multa oritur trepidatio, tumultuatur passim, suam quisque spem sua consilia secum agitat. Tyrannus intimis pręcordiis compresso cruciatu, caeterum uultu spem simulans transfugam ex composito in concionem producit: iubet omnes bono animo esse: nam aduersarios, licet magno ueniant agmine, ficulnis tamen uiribus non esse timendos, puta maxima ex parte calones et lixas, ingentes scortorum greges in plaustris et impedimenta circumnectantes: postremo confirmatis oratione militibus persuadet ut non minus prędę quam pręlio sese accingant. Caeterum dum animo reuoluit cataphractos equites et currus falcatos ac elephantes cum turribus, ad hęc uelites alios, alios sagittarios et funditores, alios diuerso genere telorum armatos cohortes pęne insuperabiles, artus inuaduntur frigore atque animo linquitur. Eductis tamen exercitibus et aciebus utrinque instructis, ubi classica intonuere, miles non admodum consternatur, paratus, si hostes terga dederint, fugientes persequi et caesorum spoliis onustus reuerti, ad haec a triumphante imperatore donatiuum accipere ac epulo interesse; sin grauius premet aduersarius, abiecta parmula cursu quam expeditissimo saluti consulere: quem unaquęque latebra fideliter abscondit. Quod si etiam in manus hostium inciderit, paruo precio redimitur. Imperator paludatur, ab omnibus cognoscitur, petitur ab omnibus, undique in eum, quod uictoriae pręmium sit, tela proiiciuntur. Cui fugere inclinata iam acie cum dedecorosum tum quoque minime tutum est, capi uero grauius morte ducitur. Quam alacris reuinctis post terga manibus et pedibus cathenarum pondere grauatis currum uictoris prosequeretur? quibus oculis intueretur, quibus perferret auribus contumelias et probra quum quadrupedis in morem curuatus equum hosti conscendenti ceruicem submitteret? Quae nex tam atrox est quin fęliciter cum tanta commutaretur ignominia? Itaque quum ex sola uictoria salus et summa rerum pendeat, totis uiribus adnititur ut Iupiter Capitolinus recentem gremio laurum accipiat: quasi amens hinc inde cursitat, alios hortatur, strenue pugnare obtestatur, alios pugnam capessere, modo fessis et uulneratis e pręlio subductis integros substituit, modo cornu laboranti subsidium immittit, ac, ubi maius certamen est, plurimus sese mediis immiscet hostibus: iam fugientium ceruix in hostes intorquenda signiferoque perculso formidine et ob haec segnius telis se obiectante uexillum abripiendum et in armatorum agmina proiiciendum quod manipuli deprecandę ignominię gratia fortiter pugnando recuperent. His atque aliis distringi malis necesse est, quae a neutro nostrum, dum exercitibus deuincti mortalitate pręessemus, abfuere.