# Dialogus Sylla 282-289

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 282 to 289. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/282
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/282

CAES. In corpus omnibus casibus obnoxium, quod potuit, uis liuoris egit: cęterum illustris et peruagata fama nomenque Cęsaris per cunctas gentes, urbes, insulas, portus, ultra fines imperii Romani celebratum, haud ullo potuit affici detrimento. Nisi me ratio meorum honorum ad desiderium perficiendi cursus ętatis meę hortaretur, profecto magnopere mihi fuisset optandus is exitus uitę. Quid enim alius mea nece factum est, nisi ęqua mecum reliquis hominibus conditione mortalitatis ob ingentem gloriam immortalitatem adeptum esse, ac propediem inter diuos consecrandum. SyL. Caesar, illa sunt adulantis et formidolosę plebis deliramenta, etiamnum rebus nudis inania nomina deorum imponentis: nihil amplius ab hominibus pręstari potest quam ipsi habeant: quodsi possent immortalitatem in alios conferre, eam potius sibi quisque arriperet. CAES. Non sum adeo rationis expers, ut me deum esse credam: illa hominum opinio est. SyL. At nullus istius uanę persuasionis tanto locorum interuallo sensus ad inferos descendit, nulla unquam rerum humanarum delectatio Stygem pręteruecta est. Libenter scire uelim, Caesar, ubi substiterint illę ueteranę cohortes, quamdiu uoluptates prosecutę sint: nam uidimus nudum et cicatricosum ac denso curarum agmine stipatum in aulam Plutoni ingredi. Num tibi magistratus cum insignibus obuiam honoris gratia uenerunt? at nemo plane, ne ipsi quidem minutuli qui quondam supplices tuis genibus aduoluebantur, praetereunti assurexere, non dignati sunt oculis intueri: haud quemquam aliena perinde negocia distringunt: suis fere quilibet aut malis torquetur aut solatium ex bonis capit. Pari conditione reges et inopes agimus, alium a priore statu ab alio non discernentes; illa enim fortunę potestas fuit. Qui autem inuictum gerentes aduersum diuitias animum, quum inclusi corporibus eisent, sancte pieque uixerunt, ad nullas uoluptatum illecebras mente prostrata, hi pulcherrimas nacti possessiones cuiusuis męroris expertes ocio foelicissimo fruuntur. Qui uero aut impudicis uoluptatibus uolutati sunt, aut alios afflixerunt iniuria, hos uel Ixionis radii dissecant, uel Tityi uultur depascitur, uel saxum Sysiphi assidue reuoluendum delassat, uel hi Chymerę lacerandi alligantur, uel obiiciuntur Cerbero in frusta dilaniandi.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
