# Dialogus Sylla 290-297

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 290 to 297. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/290
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/290

CAES. Incassum terres hominem impauidum, qui ad nullos casus et minas fortunę consueuerit oculis conniuere. SyL. Id certe non faciebam: nec attinet illi formidinem incutere quem illico terrores inuasuri sunt. Sed nimirum, dum aliud ago, tua interpellatione huc sermo deflexit. CAES. Dum sinuosis Meandris acies instruis et moribus inferorum occuparis, longior quam decebat oratio fluxit: qua re factum est ut animum quoque ab instituta dissertatione diuerteris. Atqui uellem comparationem tyrannicae uoluptatis ac iuxta malorum (ut proposueras) tanquam in aliqua breui tabella depingeres, ac uelut imaginem poneres pręter oculos, ut sub compendio facilius intelligerentur. SyL. Nihil refert dissimules an oblitus sis, nam utramque paginam legisti: magis tamen putarim falli memoria, aut sane, quod uerisimilius est, ad huius modi collationem animum non adiecisse. Quippe ita natura comparatum est ut qui se nimis in aliqua delectatione totos proluunt quo pacto aliunde premantur non satis uideant, quod uel in uenatoribus et citharędis deprehenditur: illi studio persequendarum ferarum allecti laboribus haud animum intendunt, hi, quum pretermodum uocis harmonia capiantur, plęrumque fidium discordiam non recte percipiunt; utcumque tamen sęse res habet, quoniam modo Zeusis, Phidię, Timantis copia caremus, nec ipse arti pingendi sum initiatus, ea conspectu uicissim tibi describam, et in breui formula collocabo. Haec igitur adiiciantur ad opes et fastus imperatorios, quos tu quidem auidius atque curiosius percensuisti. Dinocrates architectus ab inferis in tuum obsequium reuocatus haud absimilem regiam urbi, quam in Atho monte metari constituerat, ex Numidico, Pario, Laconico, Aegiptio, Dalmatico, Porphyretico marmore ędificet, quam Athlas una, Hercules altera ex parte suis humeris sustineant, phengite lapide transluceant parietes, atque auro et ebore lacunaria collustrent: calcetur onix emblemate uermiculato sub conchiliatis peristromatis: multa uestis Attalica, multa Britannorum aulea uisantur, instratis splendide accubitis cocco et bysso piloque leporino et plumis perdicum subalaribus ad somnum suapte inuitantibus: adsint et Mentoris toreumata, et signa Policleti, et Apellis tabellę, murrhina etiam atque crystalina uasa, et ingentes colossi Praxitelis opus, ad hęc qualia nec ędilitas M. Scauri uiderit, nec luxuriantis Luculli cupiditas exquisiuerit. Hic tu sub uite Bithinica lectis purpureis aureque picturatis discumbes; tum astabunt Niliaci structores, a cyatho Hylas uel Ganymedes: non desiderabuntur Gratię, non Veneres, et Osiridis musae: frequenter se offeret Apicius, magister gulę, nouis gannearum condimentis fastidientem stomachum irritans: spumabunt Cecuba gemmeis identidem sitim ab ingressu prohibentia.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
