# Dialogus Sylla 306-316

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 306 to 316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/306

CAES. Homerus tamen ait eos sub aureo Iouis clypeo consistere. SyL. Mirum quo processerit humana credulitas; quasi non gratior esset diis innocentia pauperum impotenti regum dominatione, aut fortasse minus accepta est thuris et uerbenarum incensio lactisque sacrifici, quam hecatombe superbę litationis uana ostentatio. CAES. Verisimile est deos magis gaudere quum immolantur armenta tanquam opipare cenaturos. SyL. Nequaquam ita est, Caesar: nam quum omnia deorum sint, nulla re indigent, quo stultius est credere eos fumo uesci atque nidore sacrarum carnium, quibus affatim nectar et ambrosia suppeditantur; uerumtamen incredibilem capiunt uoluptatem ubi facultas inciderit in quempiam dignum suo arbitratu beneficia conferre, haud temere concęptis hominum uotis aut nuncupatis acquiescentes: siquidem imprudens mortalitas plęrumque solet optare quę sibi impetrata mox calamitosa forent. Etenim opes, honores, magistratus, imperia non secus ac teterrimam pestem iis, quos a recto bonoque transuersos improbitas egit, proiiciunt, quo semper inter curas et pericula uersantes inquietos et insuaues dies perferant; quibus uero de nefandis cupiditatibus agere triumphum contigit, eos bonis longe beatoribus ditant: paruo contentos faciunt ac lęta ualitudine prosequuntur, adduntur ingenuę disciplinę multaque ac uaria rerum humanarum et diuinarum cognitio, qua prorsus uera sapientia mortales arctissimo diis amicitiae uinculo glutinantur; his accedunt uxor morigera liberique sospites cum nepotibus mores parentum ęmulantes; hę sane firmissima bonorum omnium et pręcipue sapientum persuasione diuitiae maximę sunt ac uera fęlicitas humana. Ac mihi quidem uidetur mortalium uitę condicio nauigationi perquam similis esse, quę duobus fere generibus nauigiorum perficiatur. Quidam admirati turritas naues bellicisque machinis instructas undique uariis picturis puppes ornantibus ingentem illam molem, quę sibi ipsi oneri est, Aegaeaum sulcaturi conscendunt: tum confestim scopulorum uitatis muricibus in altissimum pelagus abducuntur: ibidem quantum imbre madescant, quam uehementibus exagitentur tempestatibus, quam terribiliter balenas et orcas extimescant, quantas calamitates et miserias patiantur, nemo satis explicare pro atrocitate rei potest: an quicquam usque adeo firmum atque munitum uel natura uel hominum industria fecit, quod stridentes illę procellae ac decumani fluctus non quassarent, disiicerent, demolirentur?

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
