# Dialogus Sylla 354-357

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 354 to 357. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/354
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/354

MI. Qui nullam uitę dimicationem pro republica detrectarunt, eos honore semper censuimus prosequendos: in qua parte Syllam uel pręcipuum collocauimus et nunc demum confirmamus. Eos uero, quibus proprium commodum fuit publica potius incolumitate, sub pedibus illorum depressimus ut ab iis, quos olim pessundandos iniuria decreuissent, ipsi uicissim pessundarentur. Quare te, Caesar, huic ascribimus cateruę, ubi Marios et complures alios tuę sortis assessores habiturus es. Et sic statuimus in annum Platonis integrum, atque in commentarios et acta publica referri iubemus. FINIS. M. D. XXVII.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
