Latin
53 to 66
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 53-66
Unproofread scanNot analysed yet
CAESAR. Obstrepis isto sermone Sylla: nec enim modo uacat sententiosam orationem audire. SyL. Adhuc appares, Caesar, illecebra dominationis irretitus uastam ante cęcutientes oculos nebulam quamdam habere: sed si uelamen istud a fronte detraxeris, tum intenderis mentis aciem, liquido deprehendes dominationem, quam tantopere affectaueras, somnium quoddam extitisse. Ad hoc quęso consideres quo necessitatis adactus sis: circumspice ac perpende singula: omnia, quocumque te uerteris, tristia occurrunt, perpetua nox, immensa uastitas, horrenda situ ac neglecta humiditate facies, ubique gemitus, luctus, eiulatus, poenarumque ac tortorum mille species, atque iis intermixtae furiae noxios usque quaque terrent alios, alios dilacerant. Quum accusaris, undique conuolant qui tua scelera proloquantur ac denudent: lapides et umbrae prodeunt in reum testimonium dicturae, ipsa uero conscientia princeps accusationis omnem turpitudinem sigillatim uel ipsas cogitationes impudicas iudicibus explicat: nusquam autem praesidium cernitur: nemo subscriptor adest periclitanti: nemo patrocinium exhibet reo: nemo implorantis opem miseretur praeter benefacta: haec fortissime capitis periculum propugnant nec unquam a defensione desistunt, nisi quum uis aduersariorum et numerus praeualuerint. Proinde honores, imperia, triumphos hinc iam obliuiscere. CAESAR. Quid malum, philosophaster? magistrum te mihi praebes, et grauem sane, non secus ac si esses aliquis Antisthenes aut Diogenes aut Crates aut Menippus. SyLLA. Operepraecium arbitrabor fecisse, si te nunc maxime repuerascentem ab errore sanis admonitionibus reuocauero. CAESAR. Cur discipulos tuos huiusmodi pręceptis non instruebas quum eos ad cędem, sanguinem, bonorum proscriptionem hortabare? POM. Discrutior ista Caesaris petulantia, qui sibi persuaserit se pium facinus ęgisse quum ad inuadendam Tyrannidem in uiscera reipublicę arma inferret, nos uero nefarios atque sacrilegos affirmat qui restitimus sceleri, qui repellere iniuria conati sumus, quorum periculo nil aliud tentatum est nisi ut ciuibus libertas ocium et sua commoda seruarentur integra. SyL. Ego semper uolui bonos ciues saluos esse una cum incolumi republica, atque omnes labores et pericula mihi subeunda esse duxi quoad id perficerem ac, ut opinor, iam perfeci. Eos uero, quos aut ambitio ad seditionem, aut cupiditas ad rapinam, aut ad cędem odium stimularat, ad hoc omnes reipublicę hostes, euersores libertatis, oppugnatores patrię, labem ac pestem ciuitatis, impios, scelestos, nefarios, profligatissimos ciues ferro ac flama persequutus sum, extrusi, exterminaui, bonis et patria interdixi, quo ipsi iidem digna suis facinoribus supplicia perferrent et reliqui ab huiusmodi spe nefaria pestiferisque conatibus deterrerentur, denique ut liceret in ea republica, quam nostri maiores suo sanguine fundarunt, uirtute auxerunt, concordia stabiliuerunt, aris, focis, diis, penatibus, liberis, coniugibus, bonis, industria paratis secure frui peremptis sicariorum cateruis aut expulsis: qui subinde oculis obuersantes, dies anxios, inquietas noctes, iniucundam quoque uitam efficiebant. Igitur criminabere quod profligatis perditissimis hominibus patriaque mea uirtute conseruata, iudicia, quae iacebant, erecta sint, legibus, quae silebant, auctoritas data, postremo suo cuique dignitas et decor ciuitati redditus sit ac restitutus?