# Dialogus Sylla 67-74

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla, 67 to 74. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franjo-trankvil-andreis/dialogus-sylla/67

CAES. Nimirum ut ingentes sub hoc prętextu parares diuitias et miseria multorum fieres magnus et formidabilis. SyL. Nihil minus, per Iouem, siquidem patrimonium a patre tam amplum accoepi relictum ut uel ad tutelam amicorum satis fuerit: quapropter dixeris imprudenter me rebus nouis ob inopiam studuisse. CAES. Id refert perpendas non quantum tibi redierit ex paternis, sed quam multa appetieris: quo pacto licet et Gargara conderentur in tuis horreis et fluenta Lydię possideres, tamen ut quispiam Irus egentissimus iudicareris. SyL. Tua, Caesar, interest haec animo reuoluere, qui ad inusitata incredibiliaque aspirabas: mihi quidem satis superque ad bene beateque uiuendum illa successione paratum esse uidebatur. Quin etiam alia longe maior et melior a maioribus obuenerat haereditas, uidelicet gloria uirtutis rerumque gestarum, ut quoties intuerer ipsorum imagines, intuebar autem quam sępissime, toties in memoriam reuocaretur inuictus eorum animus ac reipublicae amantissimus, communiumque bonorum, non autem utilitatis propriae studiosissimus: quorum alii bene dicendo, multi sapienter consulendo, plęrique bellicis artibus urbem nostram domicilium Imperii orbis terrarum effecerunt. Pulchrum igitur ipse ratus maiorum uestigia sequi, praesertim quum recto itinere praecelsissent (alioquin imitari notatos infamia, siue turpitudinis aliqua labe infectos execrabile flagitium existimatur), eos mihi maiores exemplar uitę meae proposueram. Haud ignorabam quam constans ipsorum laus, quam frequens in sermone hominum memoria uersaretur ac, dum stabunt monumenta litterarum, uersabuntur: nam cui non dulce est meminisse Scipiones, Publios, Gneos, Africanos, Asiaticos, Nasicas, aliosque terrores hostium ac reipublicę propugnacula, qui de una domo Corneliorum tanquam de equo troiano prodierunt? Rursus nemo est adeo corruptus ingenio quin a Sicinio, Sp. Melio, Petiliis, Gracchis, Saturnino, Druso mentem auertat, ac huiusmodi turbulentos homines, seditionum faces, sentinam flagitiorum perpetuo oderit: quos satius fuisset abolere de memoria hominum, nisi quum citantur, in dedecus uocarentur.

---

Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/andreis-f-sylla.xml.
