Latin
85 to 88
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 85-88
Unproofread scanNot analysed yet
SyL. Quum hostium furor, quasi tempestas, omnia protereret, pecuniae fuerant undecunque coaceruandae: sine quibus (ut te non latet) nihil potest expugnari, sunt enim instrumenta rerum agendarum et nerui belii. Cęterum exhausto aerario, amicorum pecunia usi sumus: nemo autem nisi quem senatus hostem patriae iudicauerat, proscriptus fuit: nemo facultates amisit, nisi parricidę, qui rempublicam armis lacerauerant: aequum esse censuimus eos nihil habere in ea urbe, cui machinabantur exitium, sed omnia, quę publicę libertatis inimici possedissent, Patriae defensoribus in proemium laborum et periculorum elargiremur. Quantum autem ad me attinet, paruo contentus fuissem necessariis dumtaxat suppetentibus ad usum uitae: quod abunde significaui decimas Herculi dicando: quem idcirco luxurię coercendę atque comprimendę delectari tradunt, quod ipse contemptis superfluis opibus frugaliter continenterque uixerit. Sed nostram innatam frugalitatem exigebat imperii dignitas et amplitudo populi Romani ut posthaberemus. quod si fuissem minus splendidus imperator existimatus, non defuissent qui me calumniis, uniuersum uero senatum probris dilacerassent, quod imperium contulissent in hominem abiectum: et qui nesciret se gerere principem ciuitatis, ex quo caeteris gentibus contemptui facile haberemur. CAES. Opinionem cupiditatis tuę iam diluisti: inuidię uero, glorię, atque ambitionis uehemens suspitio restat. Quippe si dulcedine laudis non titillabare, cur tanto conatu resistebas C. Mario ne tua statua una cum monumentis Bocchi regis tolleretur? Pręterea ut cum eodem C. Mario iam minime uerbis contenderes, uerum etiam armis decertares, profecto non concitabat amor reipublicę conseruandae, in qua nulla dum nubecula tempestatis apparuerat: sed cum ingens ambitio, tum uetus odium et inuidia honorum Marii; quod si negas quicquam istarum rerum tuum pectus inflammasse, planum facias oportet cur aegre ferebas bello Mithridatico tibi prouinciam eripi Sulpitia rogatione? non dolebas tacito populi iudicio Marium anteferri, quod aptior uideretur, qui potentissimi regis impetum reprimeret bellumque periculosissimum conficeret? siquidem recenti memoria Iugurtham catenatum ante currum egerat, Cimbros et Theutones terribili marte ululantes ceciderat ad internitionem, atque posthac spes omnes ciuitatis in Mario fuerunt sitę ut tertius urbis conditor appellaretur.