Latin
91 to 102
Franjo Trankvil Andreis, Dialogus Sylla 91-102
Unproofread scanNot analysed yet
CAES. Sylla, plus nimio commoueris. SyL. Ne transuersum quidem unguem a semita ueritatis discedo, puta dictum ex Tripode. CAES. Saltem astringas orationem qua paene obruor, neque poscit hoc tempus isto sermone teramus ocium. SyL. Immo necesse est patienter audias: nam et nefarios animos aduersariorum et me culpe omnis expertum cognosces. CAES. Dum tamen orationi laciniosę modum adhibeas. Syl. Ergo Marius, quo etiam fauorem plebis sibi conciliaret, se publicum optimatium inimicum professus est: siquidem alia uia non dabatur aditus ad honores, uidelicet ut odium, quod secum ipse e domo attulerat, noua causa geminaretur. compertum habuerunt homo callidus ac ueterator illius ordinis animos fuisse patribus semper infestos, quod multis secessionibus et tribunorum plębis intercessionibus demonstratum est, adeo ut iis plaerumque tribunis, qui senatum grauius exagitassent, magistratus in odium nobilitatis prorogaretur. Semper hi duo ordines in urbe Roma cunctis etiam in locis inter se dissenserunt, nec unquam huiusmodi simultas uel tacitis mentibus extirpabitur. Quippe quum uulgus aequare se nobilitati uel ignauia uel natura uel legibus nequeat, odio in ipsam incenditur, dehinc mores et omnem uitam probris atque criminibus incessit atque proscindit: pro grauitate superbiam, pro moderatione timiditatem, auaritiam pro frugalitate iniqua interpraetatione appellat: Marius, quum istuc spes omnes suorum honorum uel potius Tyrannidis coniecisset, perstilenti rabie primum ad meam statuam et Bocchi regis amicissimi populo romano summa erga me inuidia, ingratitudine uero in tantum regem inaudita penitus euertendam se accinxit. Quod ei flagitium si ex animi sententia successisset, extemplo maiorum monumentis exitium gladiatoria ferocitate intendisset. Quid tunc animi, quid sensus fuisset nobis miseris quum statuae frangerentur, imagines delerentur, disiicerentur arcus, trophęa ruerent, tot regum atque gentium spolia diriperentur, titulis etiam triumphorum e templis atque porticibus derasis, ne qua uestigia antiquitatis, immo uirtutis et glorię posteris relinquerentur? quas res ubi asensu oculorum submouisset, quo nobilitatis nomen prorsus oblitteraretur, Annales romanos igne concremauisset: uidelicet ne memoria tantorum principum in ea urbe extaret, pro cuius incolumitate se toties hostibus deuouerint, quam pulcherrimis triumphis exornarint, quam gentium fecerint imperatricem, quum apud gręcos et barbaras nationes rara uirtute rebusque clarissimis uigerent, haberentur admirationi, ac in exemplum bonarum artium atque fęlicitatis identidem citarentur. Credis, Caesar, quod tuis Iuliis aut Martiis, ad quos tuam refers originem, quoniam ab ipsis turpiter desciueras, pepercisset? Erras quidem si tibi persuasisti hominem furibundum fuisse delectum aliquem habiturum. Ad haec in nobilitatem odio maiore fuerat inflammatus quam non dicam te, sed quemquam alium diligere potuisset. Is demum crudelissimus tyrannus est cui facinora, non uirtutes aditum ad Tyrannidem strauere: praeterea si sit insolens imperii modicisque parentibus, quo dignus principatu uideatur, omnia sursum deorsum miscet in uitam et fortunas ciuium debacchatur: in summa timeri mauult quam amari.