Latin
1.6 to 1.9
Franjo Trankvil Andreis, Epistolae III 1.6-9
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, si quid tua Dominatio in re huiusmodi possit efficere (efficiet autem, quantum voluerit), vehementer oro, velit animum intendere, ne suum Tranquillum in extrema caiamitate deserat. Iam diu scripsissem aliquid ad dominum Collimitium in testimonium meae observantiae erga suam Excellentiam; sed luctuosa ad talem virum scribere non decebat, iucunda qui poteram in maxima animi consternatione? --Hoc elegidium vero coacta natura vix excussi; quod, ut ingenue fatear, non implet aures meas. Illud autem una cum mea salute iudicio atque consilio tuae Dominationis subiicio. De his plenius coram tua Dominatione acturus eram, nisi me capitis dolor prohibuisset. Quid decreverit tua Dominatio, significet mihi, et suum Tranquillum solito prosequatur amore, rogo. Ego, quamprimum hac molestia liberabor, ad tuam Dominationem accurram, pulveris Euboici felix quae vivat in annos. Tranquillus Parthenius.