Latin
Section 1
Franjo Trankvil Andreis, Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Werancio 1
Unproofread scanNot analysed yet
Franciscus Andronicus Tranquillus Antonio Werancio S. Scis meas necessitates et tu jam in amplissima fortuna es: cuppas et alias res, quas Budae accepisti, vel earum pretium mittas mihi. Quod quidem facies si bonus vir es, ut hactenus fuisti, et memineris varias vices esse fortunae. Me tibi commendo et omnia bona tibi opto. Vale. Kesmarkii V. id. Julii MDXXXVIII.