Latin
De Hieronymi Veturii Traguriensis / nobilissimi atque optimi uiri obitu / Musae…
Frano Mužić, Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum 1
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis inextincta probitatis luce refulsit,
Fulsit Delmatica genitus de stirpe Veturus.
Iustitia prorsus nituit pietateque uera;
Floruit ingenio multaque excelluit arte;
Moribus egregiis uirtuteque claruit omni.
Plura quid enumerem? Superum rectore fauente
Christicola dignam uoluit deducere uitam,
Christicola digno meruit concedere fato.
Terrae igitur terrena quidem caelestia caelo
Reddidit et magni peruenit ad ora Tonantis.
Ergo caelicolis fruitur summumque parentem
Conspicit aeternum felix uicturus in aeuum.