# Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum 1

Frano Mužić, Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum, De Hieronymi Veturii Traguriensis / nobilissimi atque optimi uiri obitu / Musae…. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/frano-muzic/carmina-vi-e-codice-variorum-dalmaticorum/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/frano-muzic/carmina-vi-e-codice-variorum-dalmaticorum/1

Si quis inextincta probitatis luce refulsit,
Fulsit Delmatica genitus de stirpe Veturus.
Iustitia prorsus nituit pietateque uera;
Floruit ingenio multaque excelluit arte;
Moribus egregiis uirtuteque claruit omni.
Plura quid enumerem? Superum rectore fauente
Christicola dignam uoluit deducere uitam,
Christicola digno meruit concedere fato.
Terrae igitur terrena quidem caelestia caelo
Reddidit et magni peruenit ad ora Tonantis.
Ergo caelicolis fruitur summumque parentem
Conspicit aeternum felix uicturus in aeuum.

---

Frano Mužić, Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum. Text: Croatiae Auctores Latini, CC BY 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/croatiae-auctores-latini-textus/blob/729f0ee28de9d35c94009e877e500fae5e971299/txts/muzic-f-vd.xml.
