Latin
Francisci Musaei de Petri Difnici / uiri illustris obitu carmen
Frano Mužić, Carmina VI e codice Variorum Dalmaticorum 3
Unproofread scanNot analysed yet
Te quoque lanificae nobis rapuere sorores,
Candide Petre, tuae decus indelebile gentis
Illyrides Tuscaeque deae tua fata queruntur;
Atque Latina gemit lacrimasque Minerua profundit.
Quae tibi Nestoreos optabat iugiter annos,
Patria grata tuum nomen celebrabit in aeuum.