Latin
4
Franz Joseph Märter, Fundamenta et termini botanici 4
Unproofread scanNot analysed yet
TERMINI BOTANICI. PARS PRIMA. CHARACTERES PLANTARUM. HIstoriae naturalis pars illa, quae vegetabilium cognitionem tradit, Botanices appellatur. Planta est corpus naturale organicum, crescens introsumto, duplici multiplicans sexu, hinc vivens, vegetans, at minime sentiens, nec ex arbittio se movens. Organa actionibus hisce exercendis apta, sunt vasa &utriculi. Substantiam solidam vegetabilium meris constare vasis diversimode configuratis docet anatome; quorum pars una in fasciculos collecta longitudinaliter procedit, &Vasa succosa audiunt, altera vero situ horizontali sibi invicem approximata, &interstitiis reticulosis priorum interposita utriculorum seu contextus cellulosi nomine venit. Vasa succosa iterum constant vel ex tubulis simplicibus, elongatis, utraque extremitate coarctatis, &in proxime adjacentia se insinuantibus, vel ex lamina plana, aequali, spiraliter contorta, cujus margines ubique arcte conjunguntur, exorta sunt; quae posteriora, cum plerumque aëre repleta inveniuntur, Tracheae, vosa spiralia vel aërea vocata sunt, &prioribus intercipiuntur. Caeterum vasa succosa magnitudine varie differunt; minora, substantiae medullari appropriata Vasa medullaria, tenuissima autem majoribus vasis plerumque incumbentia vasa propria seu nu trientia dicuntur.