# Fundamenta et termini botanici 5

Franz Joseph Märter, Fundamenta et termini botanici, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/franz-joseph-marter/fundamenta-et-termini-botanici/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/franz-joseph-marter/fundamenta-et-termini-botanici/5

Cavitas vasorum omnium vel substantia vesiculosa repleta, vel villis, extremitates vasorum nutrientium forsan constituentibus, obsita deprehenditur; per quae proinde vel humores aquosi vel succi proprii multiplices decurrunt. Vasa longitudinalia propulsioni humorum praecipue in ascensum & descensum, utriculi autem stagnationi & diversis secretionibus illorum inservire videntur. Vegetabilia perennia substantiam plerumque duplicem aperte nobis demonstrant; quarum una tenuior vesiculosa ab alia duriori, fibrosa magis, & per nova exorientia strata in lignum compressa contegitur. Exterior & epidemide induerta substantia corticalis, prima autem s. interior substantia medullaris audit. Substantia corticalis diversos iterum consistentiae gradus exhibet; stratum extimum immediate sub epidermide situm, corticem proprie sic dictum, intimum vero medullam proxime includens lignum constituit. Inter haec tertia continetur substantia consistentiae intermediae, cujus pars interior, lignum novo fibrarum stratu quotannis augens, vocari solet liber, stratum vero ligneum ultimo ab illa secedens alburnum. Stratorum horum omnium contextus idem, ac eaedem illis interjectae substantiae medullaris propagines, solo indurationis gradu inter se diversa. Constituendo characteres plantarum essentiales, quibus vel inter se conveniunt, aut differunt, & omni systemati fundamenta praebent, observanda sunt partes, habitus, statio, tempus, qualitas & usus.

---

Franz Joseph Märter, Fundamenta et termini botanici. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Fundamenta_et_termini_botanici.
