Latin
IV. SPECIES
Franz Joseph Märter, Fundamenta et termini botanici 52
Unproofread scanNot analysed yet
Fauxfloris indagandi dentatata est, hinc ad duo tantum illa genera, quorum orimum ventricosam, alterum vero corollam rotatam habet, pertineat necesse erit; character denique posterior plantam nostram Boraginem esse demonstrat, quo, ut eo simus certiores, characterem naturalem in generibus plantarum comparemus. 6) Speciem distinguendo, percurremus omnes determinationes specificas hujusgeneris in systemate vegetabilium, usque dum ex foliorum &calycis proprietatibus elucescat plantam nostram borraginem esse officinalem, tunc. 7) Ulterius inquirendo in speciebus plantarum; per additam synonymiam patet, quinam authores vel descriptiones vel adumbrationes dedere, si omnia quae hic invenimus cum individuo nostro conveniunt, nisi quod forsan corolla, quae plerumque caerulea apparet, alba vel rubicunda sit, quod statim pro varietate accidentali agnoscentes, plantam nostram Borraginem officinalem, varietat: flore albo aut rubro esse, systematice, seu singulis tanquam per filum ariadneum sincere deductis pronunciabimus.