Latin
Incipit Capetolaris Cronece Libri Primi.
Fredegarius, Chronica 1.26
Not analysed yet
Post haec scarpsum ab Adam usque Noe, a Noae usque Abraham, deinde iudecum, post haec regum Israhel et Aegyptium et inperatori Romanorum usque Aeraglium. LIBER GENERATIONIS ab Adam usque ad ordinem, quae contenetur in huius volumine libri. Denumeratio temporum et annorum. Generationis saeculi usque in hunc diem. Terrae divisio tribus filiis Noe. Declaratio gentium, quae ex quibus factae sint, et quas singuli terras et civitatis sortiti sunt. Quantae insolae clare. Qui ex quibus gentibus transmigraverunt. Quod flumina nominata. Quod. montes nominati. Quod iudices, qui quod annis populum iudicavit. Quod regis in tribu Iuda, et quis quod annis regnavit. Declaratio paschae, et quis quando servavit ex temporibus Moysi usque in hunc diem. Regis Persarum a Cyro, et quis quod annis regnavit. Regis Macedonum ab Alexandro; et quis quod annis regnavit. Imperator es Romanorum ab Augusto, et quis quod annis regnavit. Tempore olympiadum ab Ipito usque in praesentem olimpiadem. Nomina patriarcharum a generatione. Nomina prophetarum. Mulieres prophetissae. Nomina regum Hebreorum et regum, qui in Samaria regnaverunt supra decem tribus, et quis quod annis regnavit. Nomina sacerdotum. Nomina emperatorum Romae, et quis quod annis praefuit. Quoniam quidem oportit instructum esse veritatis, necessarium exaestemavi, frater carissime, hoc in breve de sanctis scripturis facere sermones ad conroborandam doctrinam, ut per paucas enarrationis non sine causa inquisitas virtutes veritatis citius agnuscamus, abscidentes prius indoctorum generatam contentionem, quae obumbrant sensum, huiuscemodi indoctum edoceat. Summa autem cum industria pervidere cupientes, iuxta veritatem cognuscemus gentium divisionem et parentum denumeratam generationem, inhabitationes quoque tempora et bellorum commissionis et iudicum tempora despensationes et regum annos et prophetarum tempora, qui aet quibus regebus nati sunt, quales captivitates populi quibus regibus et quibus iudicibus contigerint, quique sacerdotes quibus temporebus fuerint, et quae divisio et quae perditio facta sit, quo autem modo generatio seminis Israhel de patribus in Christo conpleta sit, et quod quantique per quanta tempora dinumerentur anni a creatura saeculi usque in hunc diem. Extimavimus autem, incipientes a Genesi, iuxta verbum ostensionem ,sicut expetit, declarare, non ex nostra quadam parte, sed ex ipsis Sanctis Scripturis testificari. Hinc occursionem arripientes, iuxta ordinem de Genesi sermonem facimus. EXPLICIT PRAEFATIO.