Latin
10.1 to 10.21
Fredegarius, Chronica 10.1-21
Not analysed yet
(1). Igitur Chlodoveus, filius Dagoberti, de genere alienigenarum reginam accipiens nomine Baldethilde prudentem atque eligantem, genuitque ex ea filios tres Chlothario, Childerico et Theuderico. Habebatque maiorum domo palatii virum strenuum atque sapientem nomine Erchonoaldo. Chlodoveus itaque in regno pacem habuit absque bell a. In extremis vero vitae annis amens effectus, vitam caruit regnavitque annis 18. Franci quoque Chlotharium, filium eius maiorem ,in regno statuunt cum prefata regina matre. (2). Eodem quoque tempore mortuus est Erchonoaldus maiorum domus palatii. Franci in incerto vacellantes, accepto consilio, Ebroino huius honoris cura ac dignitate statuunt. His diebus Chlotharius rex a valida febre correptus, obiit in iuventute regnavitque annis 4. Theudericus vero, frater eius, in regno successit; Childericus enim frater in Auster a Francis in regno elevatus est aput Vulfoaldum ducem. Eo tempore Franci adversus Ebroinum insidias praeparant, contra Theudericum consurgunt eumque a regno deiciunt. Crines capitis eius abscidentes tutunderunt Ebroinumque et ipsum tutundent et in Burgundia Luxovio monasterio invitum dirigunt. Propter Childericum in Auster legacionem mittunt. Una cum Vulfoaldo duce veniens, et eum super cuntum regnum suscipiunt. Erat enim ipse Childericus rex levis atque citatus nimis, gentem invicem Francorum in sedicionem mittens, in scandalum ac derisum, donec odium non modicum inter ipsos crevit usque ad scandalum et ruinam. Quo ingraviscente ,uno Franco nobile nomine Bodilone ad stipidem tensum cedere contra legem praecepit. Videntes hec Franci, in ira magna commoti, Ingobertus videlicet et Amalbertus vel reliqui maiores natu Francorum, sedicionem contra ipsum Childericum concitaverunt. Memoratus Bodilo super eum cum reliquis quam plures surrexit, insidiaturos in regem; in Lauconis silvam una cum regina eius praegnante nomine Belichilde, quod dici dolus cst, interfecit. Vulfoaldus quoque per fugam lapsus evasit; in Auster reversus est. Franci vero Leudesio, filio Erchonoldo, nobile in maiorum domatum statuunt per consilium beati Leudegarii et consorciorum eius.