# Chronica 10.119-135

Fredegarius, Chronica, 10.119 to 10.135. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/10.119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/10.119

Eodo namque dux cernens se superatum atque derisum, gentem perfidam Saracinorum ad auxilium contra Carlum principem et gentem Francorum excitavit. Egressique cum rege suo Abdirama nomine, Geronnas transeunt, Burdigalensem urbem pervenerunt; ecclesiis igne concrematis, populis consumptis, usque Pectavis profecti sunt; basilica sancti Hilarii igne concremata, quod dici dolor est; ad domum beatissimi Martini evertendam destinant. Contra quos Carlus princeps audacter aciem instruit, super eosque belligerator inruit. Christo auxiliante, tentoria eorum subvertit, ad proelium stragem conterendam accurrit, interfectoque rege eorum Abdirama, prostravit, exercitum proterens, dimicavit atque devicit; sicque Victor de hostibus triumphavit. (14). Praecodente alioquin anno sequente, egregius bellator Carlus princeps regionem Burgundie sagaciter penetravit, fines regni illius leudibus suis probatissimis, viris industriis ad resistendas gentes rebelles et infideles statuit, pace patrata, Lugdono Gallia suis fidelibus tradidit. Firmata foedera iudiciaria, reversus est victor fiducialiter agens. (15). In illis quippe diebus Eodo dux mortuus est. Haec audiens praefatus princeps Carlus, inito consilio procerum suorum, denuo Ligere fluvio transiit, usque Geronnam vel urbem Burdigalensem vel castro Blavia veniens, occupavit illamque regionem coepit hac subiugavit cum urbibus ac suburbana castrorum. Victor cum pace remeavit, opitulante Christo rege regum et domino dominorum. Amen. (16). Curricula annorum actenus repperiuntur: Ab Adam vel initio saeculi usque diluvio ann. 2242; a diluvio usque ad Abraham ann. 942; ab Abraham usque ad Moysen ann. 505; a Moysen usque ad Salomonem ann. 479; a Salomone usque ad reedificationem templi temporibus Darii regis Persarum ann. 512; a restaurationem templi usque ad adventum domini nostri Iesu Christi ann. 548. Certe ab initio mundi usque ad passionem domini nostri Iesu Christi sunt anni 5228 et a passione Domini usque isto anno praesente, qui est in cyclo Victorii ann. 177. Kl. Ian. die dominica, ann. 735; et ut istum miliarium impleatur, restant ann. 63.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
